V. 47 :
Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Israel, qui dicitur, videns Deum, quem rectius hoc loco significat,
quam aeternorum civium illam beatam societatem, qui ex labore vitae
hujus, ad aeternam omnipotentis Dei visionem pervenerunt?
Quae ergo sunt Israel optima, nisi aeternae retributionis
dona? Paulus quidem dicit:
Unusquisque mercedem accipiet secundum laborent
suum
(
1Co, 3, 8). Hinc item dicit:
Alia est gloria solis, alia lunae, et
stellarum. Stella enim differt a stella in
claritate
(
1Co, 15, 41)
. Omnium ergo fidelium retributiones, et praemia, bona
sunt Israel. Quia vero electorum praedicatorum merces summa
est, eorum sunt optima Israel. De his quippe Israelis optimis
Dominus fideli servo suo repromittit, dicens:
Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet
eum
(
Mt, 24, 47)
. Qui enim non in omnibus, sed super omnia
constituitur, non tantum bona Israel, sed etiam optima habere
declaratur. Dicat ergo Samuel:
Cui erunt quaeque optima Israel, nonne tibi et omni domui
patris tui
(
S1, 9, 20)? Quasi dicat: Et si magnus est labor
praedicationis, tanto devotius ferri debet, quanto majora lucra mercedis
habet. Sollicita ergo mente doctor sanctae Ecclesiae pensare
debet: quia Israel non bona tantum, sed etiam optima ejus sunt, ut
majora et excellentiora agat semper, qui tam summa et optima
exspectat. Eadem quippe summa, non summo ordini debentur, sed
summo labori. Nam et doctor egregius non dixit:
Unusquisque mercedem accipiet juxta suam
dignitatem, sed, juxta
laborem. Cum ergo praedicatorum aeternae vitae
optima referuntur, magnus eis in hac vita labor injungitur: quia nimirum
meliora caeteris habere non praevalet, qui melior esse non
studet. Et quia hoc omnium praedicatorum sanctae Ecclesiae
commune est, non solum Saul, sed omni domui patris sui Israel optima
esse referuntur. Quasi enim ex patre filii nascuntur, quando
in ordinem praedicatorum noviter alii aliis, eadem nobilitate
sanctitatis splendidi subrogantur. Domus quoque praedicatoris
est spiritualis ejus conversatio. Omni ergo domui patris ejus
Israel optima sunt: quia ubicumque sacerdotalis conversatio est, illa
nimirum est, et tam summa est, ut ex celsitudine meriti, in aeterna vita
sua sint optima retributionis. In hoc ergo se subtiliter
praedicatores aspiciant: quia non solum sibi, sed omni domui ejus optima
erunt Israel: quia si de domo exeunt, optima non habebunt.
Nam si solam praedicationis sublimitatem tenent, optima non habebunt:
quia altitudinem vitae non tenent. Sed electus quisque, dum
de se magna audit, infirma sua ad memoriam ducit, ut se ab elatione
custodiat, ne bona, quae habet, amittat. Unde et subditur:
Respondens Saul, ait: Nunquid non filius Gemini ego
sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima
inter omnes familias de tribu Benjamin? Quare
ergo locutus est mihi sermonem istum
(
S1, 9, 21)?
Commentaires
Gregorius I (540-604)