Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 13 : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Ac per haec: negligetur prudens in prudentia sua: et negligetur potens in potentia sua: et negligetur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur qui gloriatur: intelligere, et scire Dominum, et facere judicium, et justitiam in medio terrae. Non parva ex parte intelligit, et scit Dominum, qui intelligit, et scit etiam haec a Domino sibi dari, ut intelligat, et sciat Dominum. Quid enim habes, ait Apostolus, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? ( 1Co, 4, 7) id est: quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem judicium, et justitiam qui recte vivit. Recte autem vivit, qui obtemperat praecipienti Deo, et finis praecepti , (id est ad quod refertur praeceptum) charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. ( 1Ti, 1, 5) Porro ista charitas (sicut Joannes apostolus testatur) ex Deo est ( 1Jn, 4, 7). Facere ergo judicium, et justitiam, ex Deo est. Sed quid est in medio terrae? Neque enim non debent facere judicium et justitiam, qui habitant in extremis terrae? Quis haec dixerit? Cur ergo additum est in medio terrae? Quod si non adderetur, et tantummodo diceretur facere judicium, et justitiam, magnum hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret, et mediterraneos, et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem vitae, quae in hoc agitur corpore, superesse tempus, judicium, justitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic divinum evadi posse judicium, in medio terrae mihi videtur dictum, cum quisque in corpore vivit. In hac quippe vita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra, consurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est judicium, atque justitia, quod nobis prosit in posterum: quando recipiet quisque secundum ea, quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum. ( 2Co, 5, 10) Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus, quo vixit in corpore: neque enim si quis maligna mente, atque impia cogitatione blasphemet, neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus? Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud, quod in Psalmo legitur : Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. ( Ps, 73, 12) [mauvais référencement: Ps, 75, 12] Ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, ( Jn, 1, 3 et He, 1, 2) [mauvais référencement: Jn, 1, 5] operatus est salutem in medio terrae, cum Verbum caro factum est, ( Jn, 1, 14) et terreno habitavit in corpore. Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis Annae, quomodo gloriari debeat qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino: propter retributionem, quae in die judicii futura est (v. 10.). Dominus ascendit (inquit) in coelos, et tonuit: ipse judicabit extrema terrae, quia justus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium; ascendit enim in coelum Dominus Jesus Christus, et inde venturus est ad vivos, et mortuos judicandos. Nam quis ascendit (sicut dicit Apostolus) nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit ipse est, et qui ascendit super omnes coelos ut adimpleret omnia. ( Ep, 4, 9 et Ep, 4, 10) Per nubes ergo suas tonuit, quia sancto Spiritu cum ascendisset, implevit: De quibus ancillae Hierusalem, hoc est, ingratae vineae comminatus est apud Isaiam prophetam ne pluant super eam imbrem. ( Es, 5, 6) Sicut autem dictum est: ipse judicabit extrema terrae, ac si diceretur extrema hominis: non enim alias partes non judicabit, qui omnes homines procul dubio judicabit. Sed melius intelliguntur extrema terrae extrema hominis, quoniam non judicabuntur, quae in melius, vel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit, qui judicabitur. Propter quod dictum est Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ( Mt, 24, 13 et Mt, 10, 22). Qui ergo perseveranter facit judicium, et justitiam in medio terrae, non damnabitur, cum judicabuntur extrema terrae (v. 10.). Et dat (inquit) virtutem regibus nostris: ut non eos judicando condemnet, dat eis virtutem, qua carnem, sicut reges, regant, et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant (Ibi.).