V. 17 :
cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste
dominabitur populo meo
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 43. 44. : Cis patris amissas Saul in Suph quaerit asellas, Cui Samuel regnum donat, et ungit eum.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Quo in loco notandum est, quia cum in sancta Ecclesia pastor eligitur,
aliquando ordinatur pro se, et populo; aliquando nec pro populo, nec pro
se; aliquando pro se, non pro populo; aliquando vero pro populo, non pro
se. Pro se et populo, quando electus praedicator electis
subditis datur: quia unde subjectorum multitudo ad aeternam patriam
ducitur, bono pastori meritorum dona cumulantur. Nec pro se,
nec pro populo pastor datur; quando reproba plebs reprobum pastorem
habere permittitur, cum sic ille praeest, sic illi obediunt, ut ad
aeterna bona, nec ille qui docet, nec illi qui docentur, pervenire
mereantur. De quibus per Oseam Dominus dicit -
Dabo eis reges in furore meo
(
Os, 13, 11). In furore etenim Dei rex datur, quando
malis pejor praeesse decernitur. Talis quippe pastor tunc
datur, cum talis populus regendus suscipitur, qui pariter aeterna poena
damnetur. Pro se, non pro populo pastor datur, quando bonus
malis praeponitur; sicut ad Ezechielem Dominus dicit:
Mitto ego te ad filios Israel, ad gentem
apostatricem,
quae recessit a me
(
Ez, 2, 3) [mauvais référencement: Ez, 3, 3]
. Pro se quidem, non pro populo tunc
pastor datur, quando etsi auditores suos electus praedicator convertere
ad Deum non poterit, ipse tamen laboris sui aeterna lucra non
perdit. Pro populo autem, non pro se; quando bonis subditis
pastor tribuitur, qui dona habeat, per quae illis prosit, et sibi non
prosit. Tales quidem erant, de quibus Dominus discipulis
praecipit, dicens:
Quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere
nolite
(
Mt, 23, 3)
. Quasi dicat: Quod utile pro vobis acceperunt, ab eis
quasi vestrum tollite; et in eis quasi suum dimittite, quod non habent
ad lucrum vestrum, sed ad interitum suum. Saul ergo, abjecto
Domino, eligitur, et tamen populum Domini de manu Philistinorum
liberaturum perhibetur, quia omnipotens Deus saepe suis bonis fidelibus
per illos praelatos prodest, qui de officio ejusdem praelationis sibi
non placent. Sequitur:
Cumque respexisset Samuel Saul, Dominus ait: Ecce vir,
quem dixeram tibi, iste dominabitur populo meo
(
S1, 9, 17).
Commentaires
Gregorius I (540-604)