V. 25 :
et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum Saul in solario
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Sed notandum quia armum ante Saul coquus posuit, et tamen Samuel Saul
praecipit, ut ante se eum ponere debeat. Quid est
hoc? Sed ponere ante discumbentes dapifer in mensa ferculum
solet: quod dum is, qui discumbit, trahit ad se, illud ponit ante se
vicinius, quod paulo longius erat ante se. Coquus ergo ponit
armum ante Saul, Samuel Saul praecipit, ut ponat ante se: quia hoc quod
novo praedicatori injungitur de fortitudine boni operis, velut ad se
propius debet trahere per studium considerationis. Quod etiam
postquam ad se traxerit, comedit: quia diu consideratum agere
disponit. Armum quippe manducare, est quod exterius de forti
actione praecipitur, per propositum in mente recondere. Quasi
enim armum ante se ponere et manducare electo cuique suadebat, qui
dicebat:
Si sederis ad mensam potentis, sapienter attende, quae
apponuntur tibi: quia similia oportet te praeparare
(
Pr, 23, 1)
. In mensa quippe potentis virtutem armi
designavit. Et dum dixit: Sapienter attende, quae
opponuntur tibi: armum ante se eum, cui dixit, ponere
docuit. Sed manducare eum debere insinuavit, quia dixit:
Similia oportet te praeparare.
Similia enim praeparando manducamus; quia dum fortia, quae audimus,
proponimus agere, velut comedentes, in cordis ventre reponimus cibos
vitae. Sed ipsis summis doctoribus vas electionis sub unius
discipuli eruditione imperat, dicens:
Manum cito nemini imponas
(
1Ti, 5, 22)
. Quia enim magna retractatione consilii eligendi sunt,
qui in culmine sublimentur, apte subjectum est:
Quia de industria servatum est tibi, quando populum
vocavi
(
S1, 9, 24). Quasi dicat: Pone ante te, quod antequam
apponeretur, ego posui ante me; considera quod ego
consideravi. De industria quippe pars armi servatur; quia
fortissima praedicatoris actio illi bene committitur, qui a summis viris
magna consideratione dignus tanto ministerio judicatur. Ista
vero pars tunc servata est de industria, quando populus vocatur; quia
cum ad suscipiendum praedicationis ministerium subditi fideles veniunt,
bonis praedicatoribus non infirmis infirma, sed fortibus fortia
injunguntur. Sed qui bene proficiunt, in sublimi sua
conversatione ante omnia tenere student bonum obedientiae.
Bene itaque subjunctum est:
Et comedit Saul cum Samuele in die illa
(
S1, 9, 24). Ut jam dixi, promovendo doctori comedere,
est hoc quod sibi de virtute praecipitur, se ad faciendum
praeparare. Bene autem cum Samuele comedisse dicitur; quia
cum ii, qui noviter veniunt, magna agere proponunt, in virtute boni
operis summi viri ferventiores fiunt. Potest etiam in ista
comestione illa signari, de qua superius repromisit, dicens:
Ascende ante me, ut comedas mecum hodie
(
S1, 9, 19). Saul ergo cum Samuele comedit; quia cum
intus praedicator coelestem verbi Dei suavitatem audit, quod, loquente
ipso, subditi foris audiunt, de divina refectione utique
satiantur. Sequitur:
Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est
Samuel cum Saul in solario
(
S1, 9, 25). Stravitque Saul in solario, et
dormivit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)