Liber Primus Samuelis

Caput 9

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 26 : cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Et quia ad haec agenda multa consideratione novus praedicator indiget, stravisse sibi Saul, et dormisse perhibetur. Dormire in solario novo praedicatori, est in sublimi sua consideratione disponere, qualiter subditorum onera debeat portare. Nam si ad saeculi intentionem vigilat, hoc profecto agit, ut tantae discretionis bonum in intimis non requirat. Dormire igitur debet, ut saecularia nulla cogitet: quia spiritualia disponere oppressus saecularibus nunquam potest. Sed et dormire non poterit, qui sibi non sternit: quia nimirum si bonorum exempla, sive dicta non cogitat, impossibile est, ut ab exterioribus requiescat. Velut mollia quidem nobis subjicimus, quando electorum doctrinam, aut vitam cogitamus. In eisdem quoque stramentis dormimus: quia quiescere tunc bene consideratione possumus, quando in rebus spiritualibus occupamur. Dicat ergo: Quia stravit sibi Saul, et dormivit, ut electae menti insinuet: quia si negligenter ad exteriora se occupat, intimae quietis gratiam non acquirat. Sed qui spiritualia bene vult considerando disponere, donec ea intus perfecte ordinet, ad ea quae foris sunt, evigilare non debet. Apte ergo subjungitur: Cumque mane surrexissent, et jam dilucesceret, vocavit Samuel Saul in solario, dicens: Surge, et dimittam te ( S1, 9, 26).
  • Liber 4, Caput 4
    • Mane quidem lucescit, quando quietae menti veritatis splendor se aperit. Humana etenim mens per ignorantiam tenebrosa, et per illustrationem veritatis lucida fit. Ignorans ergo, in nocte est; cum illustratur, in die. Mane autem surgit qui dormit nocte: quando ad agenda se erigit ea, quae per considerationem ordinavit. Et quia ordinandi regis negotium tractabatur, ambo surrexisse perhibentur. Surgit quidem summus praedicator, ut auditorem suum ad ministerium ejusdem praedicationis ordinet. Surgit qui ordinandus est, ut tam sublimem ordinem imo cordis affectu recipiendum esse non speret. Pariter quidem surgunt, quia sublime officium datur, sublime recipitur. Quo in loco est aliud notandum: quia ambo prius surrexerunt, deinde Samuel Saul vocavit, dicens: Surge, et dimittam te ( S1, 9, 26). Sed ad historiam si ambo surrexerunt, a somno Saul, quia consurgere praecipitur, ad opus praeparari admonetur. Quia vero tam summi sacerdotes, quam ille, qui ad ordinem praedicationis assumitur, tanti ministerii onus attente considerant, quasi pariter dormiunt, pariter surgunt. Sed qui noviter ordinandus est, surgens a somno, ad opus item surgere jubetur: quia ad altitudinem ordinis quanquam pensare meditando studuit, pertingere debet tamen per meritum conversationis. Surgens ergo surgere jubetur, ut sublimem ordinem, quem subire deliberat, aequare meritis proponat. Unde et in solario vocatur: quia ad alta conari praecipitur. Qui etiam dicit: Et dimittam te ( S1, 9, 26). Surgit quippe ut dimittatur: quia ille liber esse in ministerio praedicationis poterit, qui in altitudine magnae conversationis excrevit. Surrexit quidem qui surrexerat: quia qui considerando didicit altitudinem dignitatis, in eadem dignitatis altitudine erigere se curavit per sublimitatem vitae. Unde et subditur: Et surrexit Saul . Deinde subditur: Egressique sunt ambo; ipse videlicet et Samuel ( S1, 9, 26).