V. 10 :
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit
qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi
gloria coram simul discumbentibus:
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Quasi dicat: Quare mihi tam magna adscribis, cum sim nihil?
Gemini quippe filius est, qui negligentes imitatur in cura sui, et in
exemplo proximi. Geminus quippe est, quia dum curam sui
negligit, exempla boni operis aliis non impendit. Qui ergo
tales imitatur, filius Gemini dicitur. Qui de minima tribu
Israel esse dicitur: quia ultimus ordo sanctae Ecclesiae conversorum
peccatorum est. Merito igitur, qui peccatorem se esse
fatetur, de minima tribu Israel esse dicitur. Cujus etiam
cognatio novissima inter alias esse perhibetur: quia juxta Veritatis
vocem:
Qui minimum mandatum solvit, minimus est in regno
coelorum
(
Mt, 5, 19)
. Benjamin quippe dicitur filius dexterae.
Qua profecto appellatione sanctae Ecclesiae populus designatur: qui dum
in fide Redemptoris nascitur, per bona opera ad coelestis patriae bona
praeparatur. Dextera quidem Dei illa aeternae vitae fortitudo
est. Cognationes tribus Benjamin, sunt diversae
conversationes electorum. Nam velut ab uno generationis
principio diversae cognationes veniunt: quando ab una origine orthodoxae
fidei, conversationes fidelium plures oriuntur. Sancti ergo
viri, cum se per humilitatem dejiciunt, quia peccatores se esse
fatentur, et tamen recte in Deum credere, quasi se et Gemini filios
asserunt, et de novissima Israel cognatione. Sed quia quanto
plus se humiliant, juxta Veritatis vocem, amplius exaltantur
(voir:
Lc, 14, 10 et
Lc, 14, 11)
, sequitur:
Assumens itaque Samuel Saul et puerum ejus, introduxit
eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui
fuerant invitati
(
S1, 9, 22).
Commentaires
Gregorius I (540-604)