V. 21 :
Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias,
dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac
debiles, et caecos, et claudos introduc huc.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Bethaven dicitur domus inutilis. Hanc quippe inutilem
Dominus in parabolis ostendens, regem servo in nuptiis praecipientem
introducit, dicens:
Exi cito in plateas et in vicos civitatis, et pauperes ac
debiles, caecos ac claudos introduc huc.
(
Lc, 14, 21) Pauperes quidem sunt, qui verbi Dei thesauros in corde
suo minime recondunt. Debiles vero sunt, qui laborare satis
pro aeterna vita non possunt. Caeci vero idiotae ac simplices
designantur, quia dum coelestia nequaquam vident, lumine mentis
carent. Claudi vero sunt, qui gressum boni operis
perdiderunt. Sed,
Pugna pervenit usque Bethaven,
(
S1, 14, 23) quia saepe inutiles personae dum sermonis Dei bello capiuntur, in
ejus redactae servitium utiles fiunt. Pugnatur quidem cum
caecis ut videant, cum claudis ut subsistant, cum pauperibus ut morum
thesauros accipiant, cum debilibus ut ad robur boni operis
convalescant. Usque ergo Bethaven pugna perducitur, quando
illi sanctorum praedicatione capiuntur, qui utilitatem alicui
necessariam habere nullam videbantur. Unde et subditur:
Et omnis vir Israel sociatus est sibi in die illa.
(
S1, 14, 24)
Commentaires
Gregorius I (540-604)