Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 23 : et salvavit Dominus in die illa Israhel pugna autem pervenit usque Bethaven

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Hoc quidem toties fit quoties remotiori vitae dediti, ad quaerenda animarum lucra intorquere studium dignantur. Cum suis namque se in praelio sociant, cum vera aeternae vitae gaudia cum sanctae Ecclesiae doctoribus praedicant, pariterque a peccatorum cordibus malignos spiritus fugant. Sed quaerendum valde est quomodo dicatur: A udientes quod fugissent Philistiim. ( S1, 14, 22) Praeclara quidem victoria non est fugientes insequi, sed resistentes effugare. Quid est ergo quod dicitur: Audientes quod fugissent Philistiim, sociaverunt se cum suis in praelio, ( S1, 14, 22) nisi quia his verbis ejusdem remotae vitae convenientia lucra signantur? Mos namque illorum virorum esse solet, ut verbum potius consulentibus se quam sibi obsistentibus proferant, quia nisi devotum cor auditoris agnoscunt, praedicationem suam quasi in vacuum perituram emittere dedignantur. Prius ergo quam se suis in praelio socient, Philistaeos fugisse audiunt: quia non tam scelestis convertendis invigilant, quam conversis ad perfectioris vitae fastigia sublevandis. Ipsa autem sublimitas vitae perfectioris, quia suaderi magnae exhortationis laboribus solet, qui fugisse Philistaeos audiunt, praeliari merito dicuntur. Hostes itaque fugiunt, sed nuper absconditi praeliantur, quia remotae vitae viri non dignantur loqui, nisi devotis auditoribus, sed loquentes vitae quam ipsi tenent, altitudinem magna verborum atque exemplorum pugna suadere vix possunt. Et quia magna lucra praedicationis infirmi, et imperfecti colligere non possunt, sequitur: Erant cum Saul quasi decem millia virorum. ( S1, 14, 22) Non ait decem millia, sed quasi decem millia. Hujus denique numeri perfecta perfectio in terra noninvenitur, sed in coelo. Quia enim novem sunt ordines angelorum, et ad illorum societatem electorum illa hominum multitudo sustollitur, decem millia virorum illa sunt, quae in sanctis angelis, et electis hominibus in illa aeternae gloriae sede gratulantur. Quasi ergo decem millia virorum illa sunt, quae in istius adhuc saeculi exsilio posita, illius beatae societatis formam in moribus susceperunt. Quia item illius supernae vitae amore peccatorum tenebrae relinquuntur, sequitur: Et salvavit Dominus in die illa Israel. ( S1, 14, 23) Contemplatio quidem internae lucis splendida valde atque clarissima dies est, in qua Dominus Israelem salvat, quia quorum corda luce intimi splendoris irradiat, in celsitudinem perpetuae salutis levat. Salvare quippe in die illa Dominus dicitur, quia ad aeternae vitae amorem nemo succenditur, cui intimae lucis splendor occultatur. Ad hanc salutis gratiam non solum electa, sed etiam despecta quae videntur mundi perveniunt. Unde et subditur: Pugna autem pervenit usque Bethaven. ( S1, 14, 23)
  • Liber 5, Caput 4
    • Bethaven dicitur domus inutilis. Hanc quippe inutilem Dominus in parabolis ostendens, regem servo in nuptiis praecipientem introducit, dicens: Exi cito in plateas et in vicos civitatis, et pauperes ac debiles, caecos ac claudos introduc huc. ( Lc, 14, 21) Pauperes quidem sunt, qui verbi Dei thesauros in corde suo minime recondunt. Debiles vero sunt, qui laborare satis pro aeterna vita non possunt. Caeci vero idiotae ac simplices designantur, quia dum coelestia nequaquam vident, lumine mentis carent. Claudi vero sunt, qui gressum boni operis perdiderunt. Sed, Pugna pervenit usque Bethaven, ( S1, 14, 23) quia saepe inutiles personae dum sermonis Dei bello capiuntur, in ejus redactae servitium utiles fiunt. Pugnatur quidem cum caecis ut videant, cum claudis ut subsistant, cum pauperibus ut morum thesauros accipiant, cum debilibus ut ad robur boni operis convalescant. Usque ergo Bethaven pugna perducitur, quando illi sanctorum praedicatione capiuntur, qui utilitatem alicui necessariam habere nullam videbantur. Unde et subditur: Et omnis vir Israel sociatus est sibi in die illa. ( S1, 14, 24)