Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 33 : nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait praevaricati estis volvite ad me iam nunc saxum grande

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Oves quidem tollit, qui innocentiae suae causas multiplices ad elationem recolit. Boves in praedam tollit, quando labores praedicationis suae cogitat, et quidquid aliis loquendo, velut terram excolendo profecit, memorando coacervat. Vitulos tollit, cum de eo extollitur quod compressi motus lasciviae ad mentem reducuntur. Quia enim duo in magna justorum laude praecepta sunt; videlicet splendor charitatis, cum luce boni operis, dum aestimatione sua quisque arrogans extollitur, et oves, et vitulos tollere perhibetur. Oves quidem in innocentia bonorum operum, vitulos vero in mortificatione corporalium passionum. Quibus nimirum boves inseruit, quia perfecte non extollitur, qui se infirmum et impotentem in parte aliqua contemplatur. Magnus quidem apud se jam est aestimatione pudicitiae et boni operis, sed in fastu amplioris elationis se elevat, dum perfectum se recolit in labore praedicationis. Sed haec omnia ad quem finem perducantur, subsequenter expositum est: Et mactavere in terra. ( S1, 14, 32) In terra oves, et boves, et vitulos mactare, est de virtutum conscientia, ima et carnali laetitia exsultare. Unde et per Oseam de elatis et arrogantibus dicitur: Victimas demergebant in profundum. ( Os, 5, 2) In profundum quidem victimas mergunt, qui coelestes virtutum hostias non in coelum per gratiarum actionem sublevant,sed ad terram per appetitum vanae laudis inclinant. Unde et bene subditur: Comeditque populus cum sanguine. ( S1, 14, 33) Mentis cibus interna ejus laetitia est. Quid est ergo comedere cum sanguine, nisi ab interno appetitu mentis intentionem vani favoris nequaquam removere? Velut enim sanguis abjicitur, cum mens a gaudio boni operis intentionem removet vanitatis. Hujusmodi enim mens laetari in bono opere novit, quia appropinquare coelestibus per opera bona gaudet, quae in eisdem operibus videri ad tempus refugit. Cum sanguine ergo comedere, est gaudium boni operis sumere permixtum vanitatis intentione. Quod nimirum cum ab aliis offertur, elatis simplex cibus est; cum vero nullis laudantibus, conscientia superborum intumescit, quasi per praedam violenter tollunt quod aliquis sponte non tribuit. Sequitur: Nuntiavere autem Saul dicentes quod populus peccaret Domino, comedens cum sanguine. Qui ait, praevaricati estis. Volvite ad me jam saxum grande. Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat unusquisque bovem suum, et arietem, et occidite super istum lapidem, et vescimini, et non peccabitis Domino cum sanguine comedentes. ( S1, 14, 33 et S1, 14, 34)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 13
    • Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philistim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel, ( S1, 14, 21) et reliqua usquequo ait: Nuntiaverunt autem Sauli, dicentes, quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine. Qui ait: Praevaricati estis. Volvite ad me jam nunc saxum grande. ( S1, 14, 33) Nam antequam spiritalem figuram aggrediamur enucleandam, manifestandum est quidest quod Scriptura dicit de Jonatha: Illuminati sunt oculi ejus, et quidsignificetjuxta historiam quod dicit, comedisse populum cum sanguine. Quid est quod sacra Scriptura ait: « Illuminati sunt oculi Jonathae, proptergustum mellis? » nunquid ante caecus erat? Minime. Sed illuminati sunt utique, non ad videndum, quia ante videbat, sed addiscernendum, quia vetita tetigerat. Sicut de primis hominibus legitur, qui mox ut prohibita gustaverunt, apertoshabuisse oculos referuntur, ad discernendum videlicet inter bonum quod amiserant, etmalum ad quod ceciderant. Caeterum aliqui aliter intelligi volunt: Aiunt enim quod ex nimio calore oculi, etexercitio praelii ac itineris, reverberati erant, et nimio jejunio fatigatus, nonsolum corpore, sed et mente fortassis defecerat, ubisunt oculi interiorishominis. Et ideo cum gustasset gustum mellis, illuminatus dicitur: quia non solum oculi exrefectione corporis, inquiunt, clarius videre coeperant, sed et interius mens clariorconfortata dulcedine mellis, ac promptior resumptis viribus ad persequendumadversarios exstiTit. Unde et ipse ait: Turbavit pater meus terram. Vidistis ipsi, quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto: quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam ceperat? ( S1, 14, 29 et S1, 14, 30) Nam quod ait, Turbavit pater meus terram, ( S1, 14, 29) de patrata victoria intumuit, et ideo de indicto jejunio patrem suumreprehendit. Denique quod sequitur; Et versus ad praedam defatigatus populus, tulit oves et boves, et vitulos,et mactaverunt in terra. Comeditque populus cum sanguine. ( S1, 14, 32) Non fecit populus irritum juramentum. Quod enim Saul adjuraverat, dicens: Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. ( S1, 14, 24) Ideo dixit, quia victoria jam potiti erant; sed peccasse Domino, et cumsanguine comedisse dicitur, quia contra legis praeceptum, antequam sacrificiumvespertinum perageretur, comederunt. Sic itaque usus erat, ut quando homicidium ab eis, aut in suis, aut in exterisfiebat, non comederent antequam sacrificium vespertinum pro eis fieret. Aliter, peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicitur, quia, mactatisvictimis, non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus, juxta legis praeceptum, adipemet sanguinem,cum videlicet sanctuarium secum haberent. Quando locus sanctuarii procul erat, jubetur sanguis victimarum in terram fundi dehis videlicet victimis, quas ad suos esus praeparabant, quando vero sanctuariumpraesens erat, sanguis hostiarum super altare Domini jubetur fundi. Sicut est illud in libro Deuteronomii: Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari, carnibus autem ipse vesceris. ( Dt, 12) Quod quia praefatus populus non fecit, peccasse dicitur Domino, et idcircodicitur cum sanguine comedisse. Sive quia retro olim per legem mystice praeceptum fuerat, ut ne quis de filiisIsrael ovem vel bovem aut capram, vel quodlibet animal quod Domino offerebatur, incastris immolarent, sed ad ostium tabernaculi universa ducerent, et ibiomniaocciderent. Quod quia non fecerant, comedisse passim occidendo referuntur cum sanguine. Licet iste sensus posterior quibusdam placere videatur, superiores vero, quosposuimus, magis (ut nobis videtur) historiae congruunt. Non ideo dicimus, ut istum refragemus, aut inhibeamus sensum, cum maxime spiritalisensui, de quo in sequentibus Domino duce dicturi sumus, convenit; sed prudentilectori derelinquimus sensum nostrum insinuando, ut si placuerit, mihi consentiendofaveat; quia hic, ut annui, ad radicem historiae pertinet. Ecce fundamentum historiae innuimus, nunc spiritalem significationempandamus. Sed prius quid significat quod Jonathas filius Saul pergentis ad praelium,etjejunium indicentis, videns super faciem agri mel, extendit summitatem virgae, etintinxit in favunt mellis, et gustavit, et illuminati sunt oculi ejus, propalabimus,ut postmodum caetera conjunctim insinuare valeamus. Verum quod ad gustum mellis oculi Jonathae illuminati sunt, sicut diximus, non advidendum, quia antea videbat, sed ad discernendum, quia vetita tetigerat. Tunc enim casus ille, sicut Adam, fecit illum attentum, reddiditque confusum: quidaliud exprimitur, nisi hoc facto admonetur, omnes illecebras voluptatum in saeculodebere contemnere is qui Deo nititur militare? Non enim potest contra Allophylosspiritales, id est adversus principes tenebrarum, viribus animi concurrere, qui adhuchujusmodi negligit dulcedinem declinare. Mel enimdistillans, inquit Scriptura (voir: Pr, 5) , labia meretricis, quod est delectatio voluptatis carnalis. De quo putatur, juxta mysticos intellectus, hunc gustasse Jonathan, et sortedeprehensum, vix precibus populi liberatum. Illud vero quod superius descripsimus, quia postquam Domini opitulante auxilio,Philistim conturbati dispersique et in fugam versi sunt, quicunque de filiis Israeladhaeserant, rursum ad suos Israeliticos reversi sunt, etc., hanc intelligentiam mystice habere dignoscitur: quod postquam haereticorumconventus, Domino cooperante, per ecclesiasticos viros victus atque dispersus et infugam versus catholicis cesserit; eos vero qui de Ecclesia ab ipsis haereticis vi velperversione subtracti fuerant, rursum ad Ecclesiam a qua discesserantredeuntes,plerique sacerdotes, adhuc diversa sentientes et in variis sectis seducti,aut illos quos de ipsis haereticis, quasi oves aut boves, ad Ecclesiam reducerepotuerint, baptizandos denuo decernunt; sic quibusdam sacerdotibus olim visum fuerat,ut de haeresi ad Ecclesiam conversi, iterum baptizarentur, sicut faciunt Donatistaehaeretici: quod utique illicitum est, eos qui semel abluti sunt, denuo baptizare, autcerte conversis ex gentilitate, nequaquam secundum ecclesiasticam regulam, rectumbaptismum tradere. Quos tamen Christus Dominus, velut Saul, per ecclesiasticos viros ad unitatemfidei revocat in fide sua, cujus figuram lapis ille grandis praetendebat, qui omnescredentes baptizari praecepit. Nam quod praeceptum erat, ut ovem vel bovemvel quodlibet animal, quod Dominoofferebatur, non in castris immolarent, sed ad ostium tabernaculi universa adducerent,prout superius ostendimus, et ibi omnia occiderent, typos adumbrabat futuros. Quod enim in lege ostium, hoc hic ingens saxum, hoc unitas fidei in Christosignificat. Nam sicut per oves et boves et vitulos et arietes, diversos homines ad fidemvenientes significat, ita per occisionem animalium, lavacrum regenerationisinsinuat. In quo baptismo, velut quodlibet animal, vetus homo moritur, et novusresurgit. Illi enim eosdem credentes quasi diversa animalia, ut dictum est, occidentes,super terram cum sanguine comedunt, qui in varias sectas divisi, in unitate fidei,sicut oportet, nequaquambaptizant. Quos utique quasi cum sanguine comedunt, dum illos absque perfecta purificationepeccatorum sibi aggregant. Quos velut comedunt, dum se cum illis unum corpus efficiunt. Sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 14
    • Defatigatus est populus nimis, et versus ad praedam, tulit oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine. Nuntiaverunt autem Saul, dicentes quod populus peccasset Domino, comedentes cum sanguine. Qui ait: praevaricati estis, volvite ad me jam nunc saxum grande. Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus, unusquisque bovem in manu sua, usque ad noctem, et occiderunt ibi, ( S1, 14, 31, S1, 14, 32, S1, 14, 33 et S1, 14, 34) etc. Peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicuntur, quia mactatis victimis non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus, juxta legis praeceptum, adipem et sanguinem, cum videlicet sanctuarium secum haberent. Quando locus sanctuarii procul fuerat, jubebatur sanguis victimarum fundi in terram, de his videlicet victimis quas ad suos esus praeparabant. Quando vero sanctuarium praesens erat, sanguis hostiarum super altare Domini jubebatur fundi, sicut est illud in libro Deuteronomii: Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari, carnibus autem ipse vesceris; ( Dt, 12) quod praefatus populus non fecit, et idcirco dicitur Domino peccasse, et cum sanguine dicitur comedisse. Sequitur.