Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 36 : et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Quia dum peccatores convertuntur, quasi ex lapidibus coeleste aedificium fabricatur. Et quia plerique codices habent: Tumque primum coepit Saul aedificare, ( S1, 14, 35) potest altaris nomine compunctio cordis intelligi. Quando enim per verbum doctoris compunctio cordis erigitur, nimirum altare Domino aedificatur. Et primum aedificatum dicitur, quia est compunctio amoris. Unde et in tabernaculo foederis duo altaria fieri a Domino jussa sunt, adolendis scilicet thymiamatibus unum, alterum comburendae carnis (voir: Ex, 27 et Ex, 37) . Primum altare foris erat, secundum intra sancta sanctorum. Altare ergo primum compunctio timoris est, altare secundum compunctio amoris. Illud quippe peccata lugentium est, istud vero ad aeterna gaudia totis desideriis inhiantium; illius lapides, recogitationes peccatorum, hujus lapides, meditationes perennium gaudiorum. Altare ergo primum doctor aedificat, quando culpas exponit quas dum in se peccator aspicit, ingemiscit. Merito etiam altare compunctio dicitur, quia incensat. Sed cum diu pro peccatis suis unusquisque compungitur, poenitendo proficit ad usum securitatis. Nam post afflictionis tempora ardere incipit ad aeternam vitam, et qui prius lugebat pro pavore supplicii, flere jam copiosius incipit pro dilatione mercedis. Quia ergo prima electorum compunctio ex timore nascitur, dum per typum regis et populi, praedicatores et nuper conversi subditi designantur, altare tunc primum Saul aedificasse dicitur. Sed ex aliorum profectu saepe doctor ad aliorum lucra consequenda succenditur. Unde et subditur: Et dixit Saul: Irruamus super Philistiim nocte, et vastemus eum usquequo illucescat mane, et non relinquamus de eis virum. ( S1, 14, 36)
  • Liber 5, Caput 4
    • Quid vero est quod dicitur: Et non relinquamus ex eis virum? ( S1, 14, 36) Sed omnis Philistaeus vir vastari debet, parvulus omnis nequaquam vastari potest. Nemo enim sine peccato, nisi solus Deus. Viri ergo capitalia crimina et vitia principalia sunt. Sed tunc virorum, id est fortium nomine designantur, cum peccatorum sibi corda subjiciunt. Bene ergo dicitur: Non relinquamus ex eis virum, quia conversi peccatores sanctorum praedicatorum consilio fortia quaeque peccata, et vitia deserunt, sed nullum peccatum aut vitium habere non possunt. Possunt cavere crimina, sed omnia non possunt vitare peccata. Possunt vitia exstinguere, sed ne aliquo eorum quomodocunque pulsentur, non praevalent exercere. Dicit ergo: Non relinquamus ex eis virum, ( S1, 14, 36) quia praedicatores sanctae Ecclesiae et vitia nos eradicare praecipiunt; sed dum fortia et principalia in nobis necant agere nequeunt ut quaedam eorum per tenuem motum nequaquam vivant. Et de populi obedientia subjungens, ait: Dixit populus: Omne, quod bonum est in oculis tuis, fac. ( S1, 14, 36)
  • Liber 5, Caput 4
    • Oculi praedicatorum sunt intuitus rationis. Qui ergo arbitrio doctoris committitur, dicere ei recte perhibetur: Omne quod bonum est in oculis tuis, fac. ( S1, 14, 36) Quasi dicat: Qui nos de rationis nostrae illuminatione diffidimus, rationis tuae luci committimus, quod nobis deesse judicamus. Sed hoc quod dixit Saul: Irruamus super Philistiim, ( S1, 14, 36) potest intelligi quia non deliberata protulit, sed hoc dicendo, an esset super Philistiim irruendum consuluit. Quod autem populus cito assensum praebuit, hoc quod videmus insinuat, quia nonnulli intra sanctam Ecclesiam, antequam verba majorum intelligant, probant. Nam protinus subditur: Et ait Sacerdos: Accedamus huc ad Dominum. Et consuluit Saul Dominum, dicens: Num persequar Philistiim? Et non respondit ei Dominus in die illa. ( S1, 14, 36 et S1, 14, 37)