V. 31 :
percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est
autem populus nimis
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Quid est enim quod turbasse terram patrem reprehendit, nisi quia
majores statuta sua per imperitiam confudisse redarguit?
Terrae quidem nomine subditorum humilitas designatur, quae nimirum
turbari cernitur, quando errante pastorum judicio, tranquillae veritatis
ordinem deserere videtur. Et quia dum favores hominum
arrogantes inhianter ambiunt, et hoc licitum esse asserere conantur,
profectus suos in testimonium perducunt.
Vidistis enim, ait,quia illuminati sunt oculi mei, eo quod
gustaverim paululum de melle isto.
(
S1, 14, 29) Quasi dicat: Ex laude subjectorum crevi, dum non esse
minor laudibus studui. Nam et electorum praedicatorum mos
esse solet, ut dum se laudari considerant, hoc quod de se foris audiunt,
esse viribus contendant. Et idcirco paululum mellis se
Jonathas comedisse retulit: quia arrogans linguae favores se excipere
licenter putat ad vitae profectum, non ad intentionem
vanitatis. Sed omnino aliud est laudis praeconia moribus
adaequare contendere, aliud laudes appetere, ut in iisdem laudibus
profectum vitae possit invenire. Laudes quippe suas moribus
exaequare conantur, qui ipsas laudes despiciunt, qui laudari ab
hominibus nunquam volunt. Quantum certe in eis est laudari
vehementer refugiunt, sed quia non possunt omnino effugere ne laudentur,
conantur esse quod audiunt. Sed quidam, bonis ostensis
operibus, idcirco laudari volunt, ut laudati majus conscendant in opus
virtutis. Qua profecto praesumptionis suae aestimatione
falluntur, quia qui in minimis laudes appetit, cum majora opera fecerit,
ardentius et valde avidius laudes quaerit. Et fortasse ideo
post patrem Jonathas non potuit regnare, quia illos signabat qui dum
vane se extollunt vere deficiunt. Addidit quoque
ratiocinando, et dicit:
Quanto magis si comedisset populus praedam inimicorum
suorum, nonne major facta fuisset plaga in Philistiim?
(
S1, 14, 30) Mellis paululum in virgae summitate gustare, est de
doctrinae facundia qualitercunque gloriari. Praedam vero
inimicorum comedere, est virtutis opera per memoriam repetere, et
recolendo gaudere. Quasi enim praedam inimicorum facit, dum
ea, in quibus occultis hostibus quis praevaluit, ad memoriam
ducit. Ea quoque ad saturitatem comedit, qui quasi sua
virtute haec fecerit, se inaniter et vehementer extollit.
Dicit ergo:
Quanto magis si comedisset populus praedam inimicorum
suorum, nonne major facta fuisset plaga in Philistiim?
(
S1, 14, 30)
Quasi dicat: Cum ex brevi gustu favoris, tantus profectus sit,
quid electi praeliatores facerent, si plenas operum laudes licitas ac
justas haberent? Sequitur:
Percusserunt ergo Philistaeos in die illo a Magmis usque in
Aion.
(
S1, 14, 31)
Liber 5, Caput 4
Dies mentis est splendor eruditionis. Sed illi quos
arrogantes erudiunt, quia ambitione temporalis gloriae accenduntur,
simulationem lucis accipiunt, non veritatem. Dum ergo dies
illa dicitur, quid aliud signatur, nisi quia saepe proposito temporalis
gloriae fortia fieri viderentur? In die namque illa, id est
doctrina, vel exemplo superborum percutiunt, quia ad hoc ministerio
praedicationis inserviunt, ut splendorem gloriae temporalis
adipiscantur. Et quia omnibus innotescere cupiunt, dicit:
A Magmis usque in Aion.
(
S1, 14, 31) Magmas, ut jam satis dictum est, humilitas, Aion vero
frater meus moerens interpretatur. Humiles autem hoc loco,
pusilli ac simplices in sancta Ecclesia designantur. Moerens
vero frater quos alios insinuat, nisi eos quos Dominus in Evangelio
collaudat, dicens:
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur?
(
Mt, 5, 5) Qui enim jam temporalia cuncta novit despicere, et ad aeterna
magnis desideriis anhelare, dum horret teneri in corpore, et gemit in
illa aeternae vitae laetitia nondum esse, frater meus moerens recte
nominatur. Frater quidem, quia Christi cohaeres jam esse
coepit, ad cujus beatissimam illam atque laetissimam haereditatem totis
desideriis ingemiscit. Moerens autem dicitur, ut perfectorum
luctus inenarrabilis esse designetur. Moerere autem non
quomodolibet, sed affectuosissime flere est. Quia enim
Spiritus sancti gratia repleti sunt, ad illam fletuum ubertatem
pervenerunt quam egregius doctor asserit, dicens:
Ipse autem Spiritus postulat pro nobis gemitibus
inerrabilibus.
(
Rm, 8, 26) Moerens etiam frater dicitur, quia Redemptori in magna
familiaritate perfecti quique conjuncti sunt. Quem enim
singulariter Redemptor diligit, quem singulari dignitate ad perpetuae
haereditatis possessionem nutrit, cum frater ejus asseritur, singulari
numero declaratur. Unde et ad Moysen quasi singularem amicum
dicit:
Novi te ex nomine.
(
Ex, 33, 12) Hinc est quod de Joanne in Evangelio dicitur:
Hic est discipulus ille quem diligebat Jesus.
(
Jn, 21, 20) Qui enim omnes discipulos valde diligebat, dum hunc
diligere dicitur, frater singulari numero demonstratur. In
die illa a Magmis usque in Aion Philistaeos arrogantes percutiunt, quia
ut lucem gloriae saecularis accipiant, non solum parvulis parva
praedicant, sed alta quae perfectiores agnoscant. Et quia cum
sibi per intentionis perversitatem obsunt nonnullis in Christo parvulis,
pluribus etiam perfectioribus prosunt loquendo, a Magmis usque in Aion
non pugnare, sed percutere dicuntur. Philistaeos quidem
percutere, est daemonum insidias, vel vitiorum tyrannidem ab electorum
corde perimere. Sed saepe elati doctores aliis per verbum
prosunt, et ejusdem verbi laudes nullas accipiunt quas
concupiscunt. Unde et frequenter accidit, ut dum laudari et
efferri se non considerant, velut fatigati magnis laboribus
obmutescant. Quare et subditur:
Defatigatus est autem populus nimis.
(
S1, 14, 31) Mos quoque esse elatorum solet ut cum ab eorum
laudibus lingua aliena silet, aestimatio sua non sileat.
Tacentibus quidem aliis clamant, quia aestimationis suae praeconia in
corde portant. Bene ergo de eodem populo subditur:
Et versus populus ad praedam, tulit oves, et boves, et
vitulos, et mactavere in terra, comeditque populus cum
sanguine.
(
S1, 14, 32)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 14
Defatigatus est populus nimis, et versus ad praedam, tulit
oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra, comeditque
populus cum sanguine. Nuntiaverunt autem Saul,
dicentes quod populus peccasset Domino, comedentes cum sanguine.
Qui ait: praevaricati estis, volvite ad me jam nunc
saxum grande. Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus,
et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et
arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non
peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit
itaque omnis populus, unusquisque bovem in manu sua, usque ad
noctem, et occiderunt ibi,
(
S1, 14, 31,
S1, 14, 32,
S1, 14, 33 et
S1, 14, 34) etc. Peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicuntur, quia
mactatis victimis non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus, juxta
legis praeceptum, adipem et sanguinem, cum videlicet sanctuarium secum
haberent. Quando locus sanctuarii procul fuerat, jubebatur
sanguis victimarum fundi in terram, de his videlicet victimis quas ad
suos esus praeparabant. Quando vero sanctuarium praesens
erat, sanguis hostiarum super altare Domini jubebatur fundi, sicut est
illud in libro Deuteronomii:
Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari, carnibus autem
ipse vesceris;
(
Dt, 12) quod praefatus populus non fecit, et idcirco dicitur Domino
peccasse, et cum sanguine dicitur comedisse.
Sequitur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)