Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 12 : Dixit autem Moyses ad Dominum: Praecipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, praesertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Quibus profecto verbis, quia de incorporea et invisibili divina substantia illud dicitur quod ad corpus pertinere cognoscitur, necesse est ut rationabiliter intelligatur. Nam quo veniat qui ubique est? quo pacto stare et loqui dicitur qui corporea substantia non formatur? Sed in illa omnia dictante substantia ponuntur verba inopiae nostrae, per quae surgere valeamus ad cognoscenda mysteria operationis suae. Nam venire Domino est praesentia gratiae suae corda electorum tangere, stare ejus est, manenti ejusdem gratiae suae dono eas quas tangit mentes inconcessae gratiae suae dono retinere. Vocare autem ejus est electam mentem ad augmentum majoris gratiae excitare. Venit namque Dominus, et non stat, cum corda negligentium tanguntur per gratiam, et tamen in affectu et amore tangentis gratiae nequaquam perseverant. Velut enim praesens est veniens, et non stans recedens, cum ex praesenti tactu divinae gratiae repente bona facere proponunt, et statim derelicti, ejusdem boni propositi intentionem deserunt. Quod si ad vim contemplationis refertur, venit et stat Dominus cum electorum corda et repente per gratiam tangit, et tacta repente non deserit, ut veniendo visitet, stando confirmet, et qui ad gaudium sibi dilectae mentis ostenditur, non recedat ipse prius quam illa vivendo satietur. Sed quia stare dicitur, discessurus quandoque designatur, quia etsi aliquando electas animas in sua revelatione per aliquantulam moram satiat, praesentiae suae dulcedinem subtrahit, ut subtractam ardentius concupiscant. Venit ergo Dominus visitans, stat suaviter se demonstrans, vocat ad amorem ostensae suae gloriae per ardentissimum desiderium excitans. Unde et toties excitatus puer repetito nomine. Vocatur, quia vocatio ex nomine designat affectum magnae charitatis et familiaritatis. Unde et Moysi loquitur, dicens: Novi te ex nomine ( Ex, 33, 12 et Ex, 33, 17) . Vocati igitur nomen iteratur, cum in magnam jam familiaritatem internae Majestatis mens videntis excipitur, et ferentibus desideriis ad amorem se vocantis elevatur, ut praeter id quod audit nil libeat, atque in laetitia auditus sui immorari perpetuo concupiscat. Unde et hic aperte subjungitur: Ait ergo Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Qui ergo loquere posuit, ex necessitate conclusit. Quasi enim verbis apertioribus dicat: Ego respondi Loquere, qui aliter respondere non potui. Nam quid aliud desiderare potest mens in illo gaudio loquentis Majestatis assumpta? Dicere enim menti Deo Loquere, illam ineffabiliter dulcem locutionem semper audire, desiderare est. Dicit ergo Loquere, qui vellet ut nunquam taceret. Unde et subditur quia audit servus tuus. Quasi dicat: quia hoc quod experientia interni affectus excipio aeterna frui perceptione concupisco. Petit ergo ut loquatur, qui hunc nunquam in internis suis affectibus silere desiderat, ne qui tam sublimi exsultatione Domino loquente sustollitur, ad proferendas damnatae humanitatis angustias, eo tacente, deponatur. Nam si a corruptionis nostrae tenebris, ipso loquente, assumimur, cum nobis per subtractionem gratiae tacet, eisdem tenebris subjugamur. Merito igitur tanto subvectus culmine Domino dicit Loquere, quia eo interni auditus gaudio sibi complacet, quo in exterioribus suis nihil placet; et manere cum colloquente secum tanto ardentius cuperet, quanto ad infirma sua libentius nunquam deponi voluisset.
  • Liber 5, Caput 4
    • Dies mentis est splendor eruditionis. Sed illi quos arrogantes erudiunt, quia ambitione temporalis gloriae accenduntur, simulationem lucis accipiunt, non veritatem. Dum ergo dies illa dicitur, quid aliud signatur, nisi quia saepe proposito temporalis gloriae fortia fieri viderentur? In die namque illa, id est doctrina, vel exemplo superborum percutiunt, quia ad hoc ministerio praedicationis inserviunt, ut splendorem gloriae temporalis adipiscantur. Et quia omnibus innotescere cupiunt, dicit: A Magmis usque in Aion. ( S1, 14, 31) Magmas, ut jam satis dictum est, humilitas, Aion vero frater meus moerens interpretatur. Humiles autem hoc loco, pusilli ac simplices in sancta Ecclesia designantur. Moerens vero frater quos alios insinuat, nisi eos quos Dominus in Evangelio collaudat, dicens: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur? ( Mt, 5, 5) Qui enim jam temporalia cuncta novit despicere, et ad aeterna magnis desideriis anhelare, dum horret teneri in corpore, et gemit in illa aeternae vitae laetitia nondum esse, frater meus moerens recte nominatur. Frater quidem, quia Christi cohaeres jam esse coepit, ad cujus beatissimam illam atque laetissimam haereditatem totis desideriis ingemiscit. Moerens autem dicitur, ut perfectorum luctus inenarrabilis esse designetur. Moerere autem non quomodolibet, sed affectuosissime flere est. Quia enim Spiritus sancti gratia repleti sunt, ad illam fletuum ubertatem pervenerunt quam egregius doctor asserit, dicens: Ipse autem Spiritus postulat pro nobis gemitibus inerrabilibus. ( Rm, 8, 26) Moerens etiam frater dicitur, quia Redemptori in magna familiaritate perfecti quique conjuncti sunt. Quem enim singulariter Redemptor diligit, quem singulari dignitate ad perpetuae haereditatis possessionem nutrit, cum frater ejus asseritur, singulari numero declaratur. Unde et ad Moysen quasi singularem amicum dicit: Novi te ex nomine. ( Ex, 33, 12) Hinc est quod de Joanne in Evangelio dicitur: Hic est discipulus ille quem diligebat Jesus. ( Jn, 21, 20) Qui enim omnes discipulos valde diligebat, dum hunc diligere dicitur, frater singulari numero demonstratur. In die illa a Magmis usque in Aion Philistaeos arrogantes percutiunt, quia ut lucem gloriae saecularis accipiant, non solum parvulis parva praedicant, sed alta quae perfectiores agnoscant. Et quia cum sibi per intentionis perversitatem obsunt nonnullis in Christo parvulis, pluribus etiam perfectioribus prosunt loquendo, a Magmis usque in Aion non pugnare, sed percutere dicuntur. Philistaeos quidem percutere, est daemonum insidias, vel vitiorum tyrannidem ab electorum corde perimere. Sed saepe elati doctores aliis per verbum prosunt, et ejusdem verbi laudes nullas accipiunt quas concupiscunt. Unde et frequenter accidit, ut dum laudari et efferri se non considerant, velut fatigati magnis laboribus obmutescant. Quare et subditur: Defatigatus est autem populus nimis. ( S1, 14, 31) Mos quoque esse elatorum solet ut cum ab eorum laudibus lingua aliena silet, aestimatio sua non sileat. Tacentibus quidem aliis clamant, quia aestimationis suae praeconia in corde portant. Bene ergo de eodem populo subditur: Et versus populus ad praedam, tulit oves, et boves, et vitulos, et mactavere in terra, comeditque populus cum sanguine. ( S1, 14, 32)