Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 8 : Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 5
    • In Masphath quippe sacerdos judicat, cum non humanum arbitrium sequitur, sed divinum; cum in omni quod disponendum est se in alta contemplatione sublevat, et hoc in subditorum judicio disponit: quod aequum esse in superna visione cognoscit. Hinc namque est, quod in omni fere negotio Moyses in tabernaculo foederis Dominum consulit (voir: Ex, 33, 8) : quia nimirum praedicator sanctae Ecclesiae in intima debet veritatis contemplatione conspicere, ut subditorum vitam foris irreprehensibiliter valeat ordinare. Tunc enim et tenere peccata, et dimittere verius potest, cum in arcano speculationis, Domino loquente, audit quod loquitur. Unde et resurgens à mortuis Dominus prius in discipulorum faciem insufflavit, et postea dimittendi retinendique peccata auctoritatem tribuit (voir: Jn, 20, 21, Jn, 20, 22 et Jn, 20, 23) : ut profecto monstraret, quia qui illam mentis speculationem non habet, judex animarum esse non debet. In electorum quippe praedicatorum faciem Dominum insufflare, est intimas secretasque vias spiritalis examinis eis per Spiritum sanctum revelare. Hinc Paulus ait: Spiritalis judicat omnia ( 1Co, 2, 15) . Hinc item divinae gratiae largitatem commendans, ait: Nos spiritum hujus mundi non habemus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis ( 1Co, 2, 12). Qui autem hujus mundi spiritum habet, in Masphath, id est in speculatione subditos judicare non potest: quia dum per spiritum interiora non penetrat, in causis examinis quas exquirit, mundano spiritu foris errat. Bene igitur Samuel filios Israel in Masphath judicasse dicitur: quia nimirum praedicatores sancti, in subditorum judiciis aliud extra nequaquam definiunt, nisi quod intus eis divina inspiratione revelatur. Sed dum boni subditi majorum judicio semetipsos subjiciunt, spiritalium hostium iras contra se validius accendunt. Unde et subditur: Et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israel ( S1, 7, 7).