V. 20 :
Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et
vivet.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 5, Caput 32
Locutusque est Dominus ad eum et ad populum ejus: et attendere
noluerunt
(
Ch2, 33, 10) in manu Isaiae prophetae.
Tradunt Hebraei eumdem Manassen filium fuisse filiae Isaiae: et ideo in hoc
loco, quamquam nomen matris scribatur, patris tamen illius non scribitur: quia
indignus erat profanus rex tanto avo.
Tradunt Hebraei, idcirco occisum Isaiam, eo quod eos appellaverit principes
Sodomorum et Gomorrhae.
Et quia dixit:
Vidi Dominum sedentem
(
Es, 6, 1): cum per Moysen dixerit,
Non enim videbit me homo et vivet
(
Ex, 33, 20).
Et quia dixit:
Addet Deus ad dies tuos quindecim annos
(
R4, 20, 6): eo quod per Moysen dixerit:
Et numerum dierum tuorum implebis
(
Ex, 23, 26).
Et quia dixerit:
Quaerite Dominum dum inveniri potest: invocate eum dum prope
est
(
Es, 55, 6), cum dicatur: Quis est tam propinquus, quomodo Dominus Deus noster,
quando eum invocamus?
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)