V. 11 :
Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad
amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius
Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 2
Quid est quod dicit: Venit dies, et immolavit; et non dixit: Adoravit,
et immolavit, nisi quia, ut superius dixi, sic saepe divina dignatione
ad videndum gloriam divinae claritatis extollimur, ut nulla tunc
judiciorum immista consideratione turbemur. Et quanquam sine
magna veneratione omnipotenti Deo electa anima nunquam assistat, tamen
velut immolat, et non adorat, dum sic illa summi gaudii felicitate
fruitur, ut dejectione timoris nulla quatiatur. In hunc
quippe affectum venerat, quae dicebat:
Osculetur me osculo oris sui
(
Ct, 1, 1). Quem timoris affectum praetendit, quae osculari
appetit? Hinc etiam de Moyse scriptum est:
Quia Deo loquebatur, sicut solet loqui vir ad amicum
suum
(
Ex, 33, 11). Nam, velut veniente die, hunc Scriptura sacra sic
immolare ostendit, ut eum adoratio timoris nulla
prostravisset. Quo in loco hoc notandum video, quod ut
adoraret, et immolaret, ascendere dicitur, non tamen adorasse et
immolasse, veniente die, sed immolasse solum. Alii ergo sunt
dies quibus ascendimus, ut adoremus, et immolemus; alius ille dies qui
dum venerit, immolamus. Dum enim nostro conamine in divinarum
rerum meditatione suspendimur, quasi statuti ascensus nostri dies sunt,
quia quosdam spiritualis luminis radios intuemur, quosdam nos ipsi nobis
ordinamus, ab imo nostrae humanitatis quadam altitudine
sublevamur. Sed quia his meditationibus sine divina gratia
nihil agitur, et quia nec timorem nobis praevalemus incutere, nec
divinae dulcedinis suavitatem exhibere, ascensus quidem dies sunt, in
quibus adorare et immolare statuimus, sed tamen in eis nec adoramus, nec
immolamus. Dies autem alius venit, et immolamus, quia subita
luce gratiae divinae respergimur, et de gloria Majestatis ejus
ineffabilem percipimus abundantiam dilectionis. Hic ergo dies
non est illorum aliquis, sed illos sequitur, quia nimirum si nostra
dispositione hanc divinae gratiae largitatem accipere non valeamus,
tamen eam nunquam promeremur, nisi omnino curemus, ut et meditando, et
quotidie legendo, et orando, et in iis quae possumus spiritualibus
claritatibus immoremur. Venisse autem dies dicitur, ut
superna dignatio designetur, quia cum electas animas visitat, non est
facultatis nostrae, sed bonitatis suae. Sequitur:
Deditque Phenennae, et filiis, et filiabus
partes. Annae autem dedit partem unam tristis,
quia Annam diligebat.
(
S1, 1, 4 et
S1, 1, 5)
Liber 4, Caput 5
Qui bene ad Dominum in Bethel ascendere dicuntur. Bethel
quippe dicitur domus Dei. Domus vero Dei quae est, nisi domus
illa, quam inhabitat lux inaccessibilis? Lux etiam
inaccessibilis est, revelatio divinitatis ejus. Lux quippe
est; quia a mundis cordibus qualitercunque videri potest.
Plenissima quidem in semetipsa replet omnia, sed abundanter replens
universa, non capitur. Capitur quidem, ut repleat, sed
replens non capitur, quae repletis omnibus, non expletur.
Revelatio itaque Conditoris, quia tanta immensitas lucis est, ut
illuminet omnia, et angustetur in nullo; dum videtur et non
comprehenditur, lux est inaccessibilis. Viri ergo hi tres ad
Dominum ascendunt; quia qui se in secretiori vita custodiunt, in divinae
lucis contemplatione sublimantur. Sed quia ad ipsam Dei
omnipotentis speciem adhuc pertingere non possunt, in Bethel ascendere
dicuntur. Quidquid enim de omnipotente Deo humana mens potest
cogitare, Deus non est. Sed dum cogitando cuncta transcendit,
dum quidquid potest intimae lucis, quidquid internae suavitatis et
dulcedinis, quidquid spiritualis delectationis sibi fingere, minus illa
esse creditur, ad quamdam lucem tamen pervenit, quae non est Deus, sed
quam inhabitat Deus. Et quia tunc electi anima mirabiliter
inflammatur, mirabiliter reficitur, ineffabiliter delectatione fruitur,
cogitare compellitur quam ineffabilis lux, dulcedo, et delectatio sit,
quae ipse est, si tam immensa lux est illa, quam inhabitat, et non est
ipse. Ad Dominum quippe in Bethel Moyses ascenderat, quando
cum eo in monte loquebatur. Sed qui ad lucem pervenerat, quam
inhabitat Deus, lucem, quae ipse Deus erat, quaerebat, dicens:
Ostende mihi faciem tuam.
(
Ex, 33, 13) De quo etiam scriptum est, quia,
Loquebatur Moysi Dominus facie ad faciem.
(
Ex, 33, 11) Quid est, quod facie ad faciem Moyses cum Domino
loquitur, et tamen Dominum obsecrat, ut faciem suam Dominus
ostendat? Sed facies Dei cognitio ejus est.
Cognoscitur autem Deus per speculum, cognoscitur per seipsum.
Per speculum hic, per semetipsum in coelo.
Speculum vero est illa lux, quam habitat Deus; ipse autem lux illa,
quae ipse est
(voir:
1Co, 13, 12)
.
Moyses autem qui facie ad faciem Deum videre dicitur, et ejus faciem
ad videndum postulare
(voir:
Ex, 33, 13)
, quid rectius designat, quam perfectionem electorum, qui jam
speculum illius summae lucis intuentur, sed tamen ad ipsam lucis
veritatem pertingere vehementer cupiunt?
Ista quidem cognitio lucis electorum desideria satiare non novit, sed
excitare; illa vero et satiare, et excitare.
Nam tam jucunda res est, ut ineffabiliter concupiscatur; et tam plena,
ut qui jam semper hanc in magno desiderio viderunt, semper ineffabili
plenitudine satientur. Viri ergo, qui ad Dominum ascendunt,
in Bethel ascendere dicuntur; quia cum multum in ista vita proficimus,
videre ipsam lucem Conditoris per speculum possumus, in seipsam autem
minime valemus.
Commentaires
Gregorius I (540-604)