Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 17 : Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Quibus profecto verbis, quia de incorporea et invisibili divina substantia illud dicitur quod ad corpus pertinere cognoscitur, necesse est ut rationabiliter intelligatur. Nam quo veniat qui ubique est? quo pacto stare et loqui dicitur qui corporea substantia non formatur? Sed in illa omnia dictante substantia ponuntur verba inopiae nostrae, per quae surgere valeamus ad cognoscenda mysteria operationis suae. Nam venire Domino est praesentia gratiae suae corda electorum tangere, stare ejus est, manenti ejusdem gratiae suae dono eas quas tangit mentes inconcessae gratiae suae dono retinere. Vocare autem ejus est electam mentem ad augmentum majoris gratiae excitare. Venit namque Dominus, et non stat, cum corda negligentium tanguntur per gratiam, et tamen in affectu et amore tangentis gratiae nequaquam perseverant. Velut enim praesens est veniens, et non stans recedens, cum ex praesenti tactu divinae gratiae repente bona facere proponunt, et statim derelicti, ejusdem boni propositi intentionem deserunt. Quod si ad vim contemplationis refertur, venit et stat Dominus cum electorum corda et repente per gratiam tangit, et tacta repente non deserit, ut veniendo visitet, stando confirmet, et qui ad gaudium sibi dilectae mentis ostenditur, non recedat ipse prius quam illa vivendo satietur. Sed quia stare dicitur, discessurus quandoque designatur, quia etsi aliquando electas animas in sua revelatione per aliquantulam moram satiat, praesentiae suae dulcedinem subtrahit, ut subtractam ardentius concupiscant. Venit ergo Dominus visitans, stat suaviter se demonstrans, vocat ad amorem ostensae suae gloriae per ardentissimum desiderium excitans. Unde et toties excitatus puer repetito nomine. Vocatur, quia vocatio ex nomine designat affectum magnae charitatis et familiaritatis. Unde et Moysi loquitur, dicens: Novi te ex nomine ( Ex, 33, 12 et Ex, 33, 17) . Vocati igitur nomen iteratur, cum in magnam jam familiaritatem internae Majestatis mens videntis excipitur, et ferentibus desideriis ad amorem se vocantis elevatur, ut praeter id quod audit nil libeat, atque in laetitia auditus sui immorari perpetuo concupiscat. Unde et hic aperte subjungitur: Ait ergo Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Qui ergo loquere posuit, ex necessitate conclusit. Quasi enim verbis apertioribus dicat: Ego respondi Loquere, qui aliter respondere non potui. Nam quid aliud desiderare potest mens in illo gaudio loquentis Majestatis assumpta? Dicere enim menti Deo Loquere, illam ineffabiliter dulcem locutionem semper audire, desiderare est. Dicit ergo Loquere, qui vellet ut nunquam taceret. Unde et subditur quia audit servus tuus. Quasi dicat: quia hoc quod experientia interni affectus excipio aeterna frui perceptione concupisco. Petit ergo ut loquatur, qui hunc nunquam in internis suis affectibus silere desiderat, ne qui tam sublimi exsultatione Domino loquente sustollitur, ad proferendas damnatae humanitatis angustias, eo tacente, deponatur. Nam si a corruptionis nostrae tenebris, ipso loquente, assumimur, cum nobis per subtractionem gratiae tacet, eisdem tenebris subjugamur. Merito igitur tanto subvectus culmine Domino dicit Loquere, quia eo interni auditus gaudio sibi complacet, quo in exterioribus suis nihil placet; et manere cum colloquente secum tanto ardentius cuperet, quanto ad infirma sua libentius nunquam deponi voluisset.