Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 10 : Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 5, Caput 32
    • Locutusque est Dominus ad eum et ad populum ejus: et attendere noluerunt ( Ch2, 33, 10) in manu Isaiae prophetae. Tradunt Hebraei eumdem Manassen filium fuisse filiae Isaiae: et ideo in hoc loco, quamquam nomen matris scribatur, patris tamen illius non scribitur: quia indignus erat profanus rex tanto avo. Tradunt Hebraei, idcirco occisum Isaiam, eo quod eos appellaverit principes Sodomorum et Gomorrhae. Et quia dixit: Vidi Dominum sedentem ( Es, 6, 1): cum per Moysen dixerit, Non enim videbit me homo et vivet ( Ex, 33, 20). Et quia dixit: Addet Deus ad dies tuos quindecim annos ( R4, 20, 6): eo quod per Moysen dixerit: Et numerum dierum tuorum implebis ( Ex, 23, 26). Et quia dixerit: Quaerite Dominum dum inveniri potest: invocate eum dum prope est ( Es, 55, 6), cum dicatur: Quis est tam propinquus, quomodo Dominus Deus noster, quando eum invocamus?