V. 13 :
Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem eius,
reduxitque eum Ierusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse
esset Deus.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 5, Caput 32
Et cognovit Manasses, quod Dominus ipse est Deus
(
Ch2, 33, 13).
Dum enim in Babylonem ductus fuisset, et in vase aeneo perforato missus,
admoto igni, invocavit omnia nomina idolorum, quae colebat: et cum non fuisset
ab eis exauditus, neque liberatus, recordatum fuisse, quod a patre crebro
audierat: Cum invocaveris me in tribulatione, et conversus fueris, exaudiam
te, ut in Deuteronomio scribitur: exauditumque esse a Domino, et
liberatum et reductum in regnum suum, et in modum Habacuc reductum sicut ille
deductus fuerat in Babylonem.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)