V. 21 :
Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
In Masphath quippe sacerdos judicat, cum non humanum arbitrium
sequitur, sed divinum; cum in omni quod disponendum est se in alta
contemplatione sublevat, et hoc in subditorum judicio disponit: quod
aequum esse in superna visione cognoscit. Hinc namque est,
quod in omni fere negotio Moyses in tabernaculo foederis Dominum
consulit
(voir:
Ex, 33, 8)
: quia nimirum praedicator sanctae Ecclesiae in intima debet
veritatis contemplatione conspicere, ut subditorum vitam foris
irreprehensibiliter valeat ordinare. Tunc enim et tenere
peccata, et dimittere verius potest, cum in arcano speculationis, Domino
loquente, audit quod loquitur. Unde et resurgens à mortuis
Dominus prius in discipulorum faciem insufflavit, et postea dimittendi
retinendique peccata auctoritatem tribuit
(voir:
Jn, 20, 21,
Jn, 20, 22 et
Jn, 20, 23)
: ut profecto monstraret, quia qui illam mentis
speculationem non habet, judex animarum esse non debet. In
electorum quippe praedicatorum faciem Dominum insufflare, est intimas
secretasque vias spiritalis examinis eis per Spiritum sanctum
revelare. Hinc Paulus ait:
Spiritalis judicat omnia
(
1Co, 2, 15)
. Hinc item divinae gratiae largitatem commendans, ait:
Nos spiritum hujus mundi non habemus, sed spiritum qui ex
Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
(
1Co, 2, 12). Qui autem hujus mundi spiritum habet, in
Masphath, id est in speculatione subditos judicare non potest: quia dum
per spiritum interiora non penetrat, in causis examinis quas exquirit,
mundano spiritu foris errat. Bene igitur Samuel filios Israel
in Masphath judicasse dicitur: quia nimirum praedicatores sancti, in
subditorum judiciis aliud extra nequaquam definiunt, nisi quod intus eis
divina inspiratione revelatur. Sed dum boni subditi majorum
judicio semetipsos subjiciunt, spiritalium hostium iras contra se
validius accendunt. Unde et subditur:
Et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israel
(
S1, 7, 7).
Commentaires
Gregorius I (540-604)