V. 23 :
quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis,
retenta sunt.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
In Masphath quippe sacerdos judicat, cum non humanum arbitrium
sequitur, sed divinum; cum in omni quod disponendum est se in alta
contemplatione sublevat, et hoc in subditorum judicio disponit: quod
aequum esse in superna visione cognoscit. Hinc namque est,
quod in omni fere negotio Moyses in tabernaculo foederis Dominum
consulit
(voir:
Ex, 33, 8)
: quia nimirum praedicator sanctae Ecclesiae in intima debet
veritatis contemplatione conspicere, ut subditorum vitam foris
irreprehensibiliter valeat ordinare. Tunc enim et tenere
peccata, et dimittere verius potest, cum in arcano speculationis, Domino
loquente, audit quod loquitur. Unde et resurgens à mortuis
Dominus prius in discipulorum faciem insufflavit, et postea dimittendi
retinendique peccata auctoritatem tribuit
(voir:
Jn, 20, 21,
Jn, 20, 22 et
Jn, 20, 23)
: ut profecto monstraret, quia qui illam mentis
speculationem non habet, judex animarum esse non debet. In
electorum quippe praedicatorum faciem Dominum insufflare, est intimas
secretasque vias spiritalis examinis eis per Spiritum sanctum
revelare. Hinc Paulus ait:
Spiritalis judicat omnia
(
1Co, 2, 15)
. Hinc item divinae gratiae largitatem commendans, ait:
Nos spiritum hujus mundi non habemus, sed spiritum qui ex
Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
(
1Co, 2, 12). Qui autem hujus mundi spiritum habet, in
Masphath, id est in speculatione subditos judicare non potest: quia dum
per spiritum interiora non penetrat, in causis examinis quas exquirit,
mundano spiritu foris errat. Bene igitur Samuel filios Israel
in Masphath judicasse dicitur: quia nimirum praedicatores sancti, in
subditorum judiciis aliud extra nequaquam definiunt, nisi quod intus eis
divina inspiratione revelatur. Sed dum boni subditi majorum
judicio semetipsos subjiciunt, spiritalium hostium iras contra se
validius accendunt. Unde et subditur:
Et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israel
(
S1, 7, 7).
Liber 4, Caput 5
Ad culmen sanctae Ecclesiae rector ducitur, ut hoc officium habeat, quo
inter Deum et homines pacem ponat. Peccando etenim,
inimicitias Creatoris incurrimus. Dum ergo ad peccatorum
correptionem rector ponitur, illud de medio tollit, quod Dei nos
inimicos fecit. Bene ergo Samuel Saul caput osculatus fuisse
perhibetur. Prophetae namque osculum defixum ille portat in
capite, qui reconciliationis nostrae suffragium portat in mente: cum
videlicet in se nulla gerit fomenta divinae discordiae, qui in mente
paci reddere discordes studet. Osculato ergo principe,
dicitur:
Unxit te Deus in principem super haereditatem suam.
(
S1, 10, 1) Quasi rebus eum admoneat, dicens: Qui te ad hoc
positum nosti, ut peccati inimicitias debeas solvere, quod in aliis
destruis, in te non debes retinere. Nonnulli etenim et
unguntur, et osculum non accipiunt; liberare populum Domini satagunt,
sed se inimicorum jugo subjicere non pavescunt. Nam qui aliis
bona praedicat, quae non agit, quasi osculum dat, quod non
accipit. Amicos etenim Dei alios facere quaerit, et ipse
inimicus esse non desinit. Inimicitias peccati in se
aedificat, quas in aliis destruere per verbum tentat. Quia
ergo ille solum praeeminet utiliter, qui per affectum magnae charitatis
Dei amicus est, Samuel caput regis osculatus fuisse dicitur.
Hinc ipsa Veritas prius osculatur, quos ordinat: deinde ad liberandos
alios mittit.
Vos, ait, amici mei estis;
deinde addidit, dicens:
Posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et
fructus vester maneat.
(
Jn, 15, 16) [mauvais référencement: Jn, 15, 14]
Hinc item resurgens a mortuis dicit: Pax
vobis; deinde subdit:
Quorum remiseritis peccata, remittentur eis: et quorum
retinueritis, retenta sunt.
(
Jn, 20, 23)Ut velut osculum pacis in eorum mente figeret,quos
peccati odia solvere praecepisset. Osculatus ergo rex super
haereditate Domini constituitur, quia electus doctor eligitur, ut
fidelibus subditis dignitate praeemineat, sed de praelatione sua non
suum, sed Domini lucrum quaerat. Quare ad hoc constitutus
asseritur, ut qui sub eo sunt, de inimicorum manibus
liberentur. Haereditas Domini multitudo fidelium
est. Omnis ergo saecularis intentio removetur, cum rex super
haereditate Domini unctus asseritur. Unctionis ergo fructus
est, cultus divinae haereditatis. Ille ergo officium
unctionis exsequitur, qui sola quaerit lucra animarum. Super
haereditate quippe Domini in principem se unctum meminit, qui hoc solum
de terrena dignitate quaerit, quod per suum ministerium Christus
quaesivit. Hoc igitur verbo negligentium rectorum intentio
reprobatur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)