V. 5 :
Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Dies mentis est splendor eruditionis. Sed illi quos
arrogantes erudiunt, quia ambitione temporalis gloriae accenduntur,
simulationem lucis accipiunt, non veritatem. Dum ergo dies
illa dicitur, quid aliud signatur, nisi quia saepe proposito temporalis
gloriae fortia fieri viderentur? In die namque illa, id est
doctrina, vel exemplo superborum percutiunt, quia ad hoc ministerio
praedicationis inserviunt, ut splendorem gloriae temporalis
adipiscantur. Et quia omnibus innotescere cupiunt, dicit:
A Magmis usque in Aion.
(
S1, 14, 31) Magmas, ut jam satis dictum est, humilitas, Aion vero
frater meus moerens interpretatur. Humiles autem hoc loco,
pusilli ac simplices in sancta Ecclesia designantur. Moerens
vero frater quos alios insinuat, nisi eos quos Dominus in Evangelio
collaudat, dicens:
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur?
(
Mt, 5, 5) Qui enim jam temporalia cuncta novit despicere, et ad aeterna
magnis desideriis anhelare, dum horret teneri in corpore, et gemit in
illa aeternae vitae laetitia nondum esse, frater meus moerens recte
nominatur. Frater quidem, quia Christi cohaeres jam esse
coepit, ad cujus beatissimam illam atque laetissimam haereditatem totis
desideriis ingemiscit. Moerens autem dicitur, ut perfectorum
luctus inenarrabilis esse designetur. Moerere autem non
quomodolibet, sed affectuosissime flere est. Quia enim
Spiritus sancti gratia repleti sunt, ad illam fletuum ubertatem
pervenerunt quam egregius doctor asserit, dicens:
Ipse autem Spiritus postulat pro nobis gemitibus
inerrabilibus.
(
Rm, 8, 26) Moerens etiam frater dicitur, quia Redemptori in magna
familiaritate perfecti quique conjuncti sunt. Quem enim
singulariter Redemptor diligit, quem singulari dignitate ad perpetuae
haereditatis possessionem nutrit, cum frater ejus asseritur, singulari
numero declaratur. Unde et ad Moysen quasi singularem amicum
dicit:
Novi te ex nomine.
(
Ex, 33, 12) Hinc est quod de Joanne in Evangelio dicitur:
Hic est discipulus ille quem diligebat Jesus.
(
Jn, 21, 20) Qui enim omnes discipulos valde diligebat, dum hunc
diligere dicitur, frater singulari numero demonstratur. In
die illa a Magmis usque in Aion Philistaeos arrogantes percutiunt, quia
ut lucem gloriae saecularis accipiant, non solum parvulis parva
praedicant, sed alta quae perfectiores agnoscant. Et quia cum
sibi per intentionis perversitatem obsunt nonnullis in Christo parvulis,
pluribus etiam perfectioribus prosunt loquendo, a Magmis usque in Aion
non pugnare, sed percutere dicuntur. Philistaeos quidem
percutere, est daemonum insidias, vel vitiorum tyrannidem ab electorum
corde perimere. Sed saepe elati doctores aliis per verbum
prosunt, et ejusdem verbi laudes nullas accipiunt quas
concupiscunt. Unde et frequenter accidit, ut dum laudari et
efferri se non considerant, velut fatigati magnis laboribus
obmutescant. Quare et subditur:
Defatigatus est autem populus nimis.
(
S1, 14, 31) Mos quoque esse elatorum solet ut cum ab eorum
laudibus lingua aliena silet, aestimatio sua non sileat.
Tacentibus quidem aliis clamant, quia aestimationis suae praeconia in
corde portant. Bene ergo de eodem populo subditur:
Et versus populus ad praedam, tulit oves, et boves, et
vitulos, et mactavere in terra, comeditque populus cum
sanguine.
(
S1, 14, 32)
Commentaires
Gregorius I (540-604)