Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 13 : Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 3
    • Quod tamen idcirco dictum potest intelligi, quia sacerdotes arguuntur. Vir enim in virum peccat, cum ille delinquit cujus culpa corrigenda ad hominis superioris judicium respicit. Quia igitur peccata subditi populi, quae ad sacerdotes respiciunt, ipsorum sacerdotum precibus delentur, cum sacerdos in culpam labitur, superior persona non est cujus precibus expietur. Quod et ipsa Veritas per se insinuat, dicens: Si sal evanuerit, in quo salietur ( Mt, 5, 13) ? Dicat ergo: Quis orabit pro eo? Quasi dicat, quis ei intercessor remanet, cum ille se transgrediendo praecipitat, qui ad intercedendum pro aliis ordinatus est? Quo profecto culpae magnitudo monstratur, quia plerique eorum a Domino in impoenitentis cordis caliginem projiciuntur, et nulla hominis adhortatione resipiscunt. Quare apte subjunctum est: Non audierunt vocem patris sui, quia voluit eos Dominus occidere ( S1, 2, 25).
  • Liber 2, Caput 4
    • In terra quippe verbum praedicatoris cadit, cum ex reproba praedicatoris conversatione vilescit. Unde et Veritatis voce dicitur: Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus ( Mt, 5, 13) . Et notandum quia ex omnibus verbis ejus non cecidisse in terram dicitur, ut profecto praedicatori nihil agere liceat quod licet reprobare. Nam quidquid agi prohibet, is profecto si agit, verbum in terram cadit, quia dum a loquente contemnitur, hoc audientes nequaquam venerantur. Verbum namque aliquod in terram cadere prohibebat Dominus, cum negligentibus praedicatoribus negligentiae suae verbum exponebat, dicens: Quicunque solverit unum ex mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum; qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum ( Mt, 5, 19) . Mandatum namque nec minimum praedicator solvit, cujus verbum ex verbis omnibus in terram non cadit. Dum autem ex omnibus verbis Samuelis verbum in terram non cecidisse dicitur, cujus mores insinuat Samuel, nisi qui merito et praedicationis et operis magni sunt in regno coelorum? Itaque ex omnibus verbis ejus in terram non cadit, quia omne quod altum sanctae Ecclesiae perfectus praedicator loquitur, ab eo etiam sublimi praedicatur conversatione, cum, velut in ardua specula positus, et sapientes verbo erudit, et simplicibus iter, per quod ad aeternam patriam ingredi debeant, operibus ostendit. Unde et subditur: Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini ( S1, 3, 20).
  • Liber 6, Caput 2
    • Quod si carnis bella describimus, magnos esse lapsus regios invenimus. Unde et Dominus in Evangelio dicit: Si sal evanuerit, in quo salietur? ( Mt, 5, 13) Reges vero Ecclesiae, ejus sunt praedicatores, sicut supra jam ostensum est. Quis ergo est Agag rex Amalech, nisi sensus carnalis? Nam cum ex anima rationalitatem ac sensualitatem habeamus, rationalitas menti, sensualitas carni adscribitur; et per illam cum angelis, per istam cum brutis animalibus convenimus. In illa quo altius extollimur, supernis civibus appropinquamus. Per istam vero quo ad carnis blandimenta dilabimur, carnaliores, ut ita dixerim, invenimur. Unde et visis et concupitis jam filiabus hominum, jam impletis in luxuria voluptatibus, de his qui puritatis merito filii Dei vocabantur, in Genesi Dominus minatur, dicens: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, eo quod caro sit. ( Gn, 6, 3) Caro quippe homo efficitur, quando sensui carnis ratio subjugatur. Rex ergo Amalech vigor est sensus carnalis, qui motibus turpibus imperat, ut captivam rationem ad illecebras obscenitatis trahat. Bene autem carnali sensui nomen congruit Amalechitae regis. Agag quippe, meditans, sive loquens interpretatur. Meditari quippe ei est, phantasmata lasciviae interna meditatione colligere. Et loqui ei est carnem motibus turpibus ad libidinem excitare. Quasi enim magnum clamorem locutionis habet, quia carnem pulsando ardentius commovet. Nam et meditando colligit quod loquendo exponat: quia unusquisque carnali sensui subditus, quo liberius lasciviae simulacra intus conspicit, eo validiores motus turpitudinis foris sentit. Meditatur ergo per internam visionem turpitudinis, loquitur autem per exteriorem motum delectationis. Rex ergo Amalech loquens et meditans dicitur, quia illis labentia blandimenta carnis excitare potest, quibus per turpes cogitationes illudit, et quos per experientiam blandae motionis erudit. Sed notandum, quia quo liberius meditatur, eo et liberius loquitur: quia carnem eo fortius commovet, quo causas suae commotionis intus impressas per cogitationem tenet. More etenim ignis quo attentius insufflatur, eo magis accenditur: quia si flatus immundae cogitationis deest, ardor libidinosae commotionis adesse non potest. Rex ergo Israel contra Amalech regem pugnat, cum doctor Ecclesiae contra fornicationem disputat. Quem victum capit, quando ad veniam conversos peccatores non solum poenitentes, sed etiam confitentes accipi. Quasi ergo Amalech regem jam vinctum tenet, qui carnalem sensum, in conversis peccatoribus per amorem pudicitiae, jam rationi subjectum videt. Sed quid est quod vinctus vivit, nisi quia nonnulli sunt qui propriis passionibus non moventur, sed, auditis alienis obscenitatibus, moventur? Pugnantes fortes sunt, sed victores cadunt. Qui enim expugnatum regem vivum servavit, liquet quia in ejusdem belli triumpho capti sibi regis persona placuit.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 7
    • Porro ducem illum, super cujus manum rex incubuerat, et prophetae verbis diffidebat, constitutum ad portam, conculcavit turba in introitu, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei. ( R4, 7, 17) Dux iste typum tenet Scribarum et Pharisaeorum, qui habentes clavem scientiae,nec ipsi introierunt per fidem in Ecclesiam catholicam, et eos qui introire volebantprohibuerant. Ad quos ipsa Veritas ait: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines; vos enim non intratis, nec alios introeuntes sinitis intrare. ( Mt, 23, 13) [mauvais référencement: Mt, 23] -- Quem conculcavit turba in porta, ( R4, 7, 17) quia inutiliter ante ostium fidei stabat, et gressum introeuntiumimpediebat. Unde meritoconculcatus, hoc est, examine justi judicis damnatus, perpetuasmittetur in tenebras. Nam et Dominus in Evangelio ait: Si sal evanuerit, ad nihil valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. ( Mt, 5, 13) [mauvais référencement: Mt, 5]

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 8
    • « Ingressi igitur leprosi in castra Syrorum comederunt et biberunt, et aurum atque argentum inde asportaverunt, » cum despecti istius mundi meditationi philosophiae operam dantes, et sensus subtilitatem et locutionis venustatem adquirunt, unde Ecclesiae usibus bene instructi deservire possint; frequenter ergo talibus Dominus et ingenii acumen, et verae sapientiae donum largitur. Qui bene quatuor esse memorantur, ut quatuor Evangeliorum eruditione imbuti, in quatuor mundi partes veritatem praedicent. Legitur enim in Evangelio quod Dominus cum publicanis et peccatoribus manducaret, et mulier quae erat in civitate peccatrix lacrymis ejus rigaret pedes, et capillis suis tergeret, et unguento ungeret (voir: Lc, 7) . Matthaeum ex publicano apostolum et evangelistam fecit (voir: Mt, 9) ; apparuitque post resurrectionem suam primo Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia. Illa videns nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus ( Mc, 5). Porro ducem illum super cujus manum rex incubuerat, et prophetae verbis diffidebat, constitutum ad portam, conculcavit turba in introitu, et mortuus est juxta quod locutus fuerat vir Dei ( R4, 7, 17). Dux iste typum tenet Scribarum et Pharisaeorum, qui, habentes clavem scientiae, nec ipsi introierunt per fidem in Ecclesiam catholicam, et eos qui introire volebant impediverant. Ad quos ipsa Veritas ait: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis introire ( Mt, 23, 13) [mauvais référencement: Mt, 23]. Quem conculcavit turba in porta, inutiliter ante ostium fidei stabat, et gressum introeuntium impediebat. Unde merito conculcatus, hoc est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras. Nam et Dominus in Evangelio ait: Si sal evanuerit, ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus ( Mt, 5, 13) [mauvais référencement: Mt, 5].