v. 1 :Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
v. 2 :Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
v. 3 :qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis iam quisquam poterat eum ligare:
v. 4 :quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare:
v. 5 :et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
v. 6 :Videns autem Iesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:
v. 7 :et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Iesu Fili Dei altissimi? adiuro te per Deum, ne me torqueas.
v. 8 :Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
v. 9 :Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
v. 10 :Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
v. 11 :Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
v. 12 :Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introeamus.
v. 13 :Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
v. 14 :Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:
v. 15 :et veniunt ad Iesum: et vident illum qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanae mentis, et timuerunt.
v. 16 :Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat, et de porcis.
v. 17 :Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum.
v. 18 :Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
v. 19 :et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
v. 20 :Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus: et omnes mirabantur.
v. 21 :Et cum transcendisset Iesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
v. 22 :Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus, et videns eum procidit ad pedes eius,
v. 23 :et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
v. 24 :Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
v. 25 :Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
v. 26 :et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:
v. 27 :cum audisset de Iesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum eius:
v. 28 :dicebat enim: Quia si vel vestimentum eius tetigero, salva ero.
v. 29 :Et confestim siccatus est fons sanguinis eius: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
v. 30 :Et statim Iesus in semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?
v. 31 :Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?
v. 32 :Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
v. 33 :Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
v. 34 :Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
v. 35 :Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum?
v. 36 :Iesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.
v. 37 :Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem Iacobi.
v. 38 :Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et eiulantes multum.
v. 39 :Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.
v. 40 :Et irridebant eum. Ipse vero eiectis omnibus assumit patrem, et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat iacens.
v. 41 :Et tenens manum puellae, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge.
v. 42 :Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
v. 43 :Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.