V. 31 :
Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis:
Quis me tetigit?
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 3
Tunc rex Salomon, qui manifeste Salvator accipitur (secundum psalmum
septuagesimum primum, qui in Salomonem inscribitur, ubi nulla
dubitatio est, quin caetera quae dicuntur, non Salomoni mortuo, sed
Christi conveniant majestati), simulat ignorantiam, et humanos pro
dispensatione carnis mentitur affectus, sicut in alio loco:
Ubi posuistis Lazarum?
(
Jn, 11, 34) [mauvais référencement: Jn, 2] Et ad mulierem fluentem sanguinem:
Quis me tetigit?
(
Mc, 5, 31) [mauvais référencement: Mc, 5] Gladium postulat, de quo dixerat:
Nolite putare quod venerim pacem mittere super terram;
non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim
dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem
suam, et nurum contra socrum suam, et inimici hominis,
domestici ejus.
(
Mt, 10,
,
et
) [mauvais référencement: Mt, 10] Et temperat naturam naturae Dominus, vultque secundum utriusque
voluntatem, viventem filium in legem gratiamque dividere, non quo hoc
probet, sed quo ad arguendam calumniam Synagogae hoc velle se dicat:
Illa quae nolebat Ecclesiae filium in gratia vivere, nec per baptismum
liberari, libenter habet dividi puerum, non ut possideat, sed ut
interficiat. Ecclesia, quem scit suum esse, libenter concedit
aemulae, dum vivat saltem apud adversarium; ne inter legem divisus et
gratiam, Salvatoris mucrone feriatur, unde dicit Apostolus:
Ecce ego Paulus dico vobis, quod si legem observetis,
Christus vobis nihil prodest.
(
Ga, 5) Item alio modo.
(voir:
Greg, sl)
Quid in hac sententia melius, per matrum lactantium nomina, nisi
doctorum ordo? Quid vero per earum filios, nisi discipulorum persona
signatur? Nam magistri, nimirum vigilantes quidem scientia, sed vita
dormientes, auditores suos, quos per vigilias praedicationis nutriunt,
dum quod dicunt facere negligunt, per somnum torporis occidunt et
negligendo opprimunt, quos alere verborum lacte videbantur.
Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere
discipulos vitae laudabilis nequeunt, alienos sibi attrahere conantur,
quatenus dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud judicia hominum
excusent mala quae agunt, et quasi subditorum vita mortiferam tegant
negligentiam. Unde et illa mulier, quae filium exstinxit
proprium, quaesivit alienum. Sed tamen veram matrem Salomonis gladius
invenit, quia videlicet cujus fructus vivat, vel cujus intereat, extremo
examine ira districti judicis demonstrat. Ibi et illud est
solerter intuendum, quod vivens filius prius dividi praecipitur ut soli
postmodum matri reddatur: quia in hac vita quasi partiri conceditur vita
discipuli, dum ex illa nonnunquam alter apud Deum meritum, alter vero
apud homines laudem habere permittatur. Sed falsa mater eum
quem non genuit occidi non metuit: quia arrogantes magistri et
charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis
consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur.
Invidiae enim facibus succensi nolunt aliis vivere, quod se
conspiciunt non posse possidere. Unde et illic perversa
mulier clamat:
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)