v. 1 :Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
v. 2 :Duodecim autem Apostolorum nomina sunt haec. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater eius,
v. 3 :Iacobus Zebedaei, et Ioannes frater eius, Philippus, et Bartholomaeus, Thomas, et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei, et Thaddaeus,
v. 4 :Simon Chananaeus, et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
v. 5 :Hos duodecim misit Iesus, praecipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:
v. 6 :sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel.
v. 7 :Euntes autem praedicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum caelorum.
v. 8 :Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite: gratis accepistis, gratis date.
v. 9 :Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:
v. 10 :non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.
v. 11 :In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.
v. 12 :Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
v. 13 :Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
v. 14 :Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
v. 15 :Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die iudicii, quam illi civitati.
v. 16 :Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
v. 17 :Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:
v. 18 :et ad praesides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
v. 19 :Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini:
v. 20 :non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
v. 21 :Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:
v. 22 :et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
v. 23 :Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
v. 24 :Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:
v. 25 :sufficit discipulo ut sit sicut magister eius, et servo, sicut dominus eius. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius?
v. 26 :Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
v. 27 :Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
v. 28 :Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
v. 29 :Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
v. 30 :Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
v. 31 :Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
v. 32 :Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
v. 33 :Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
v. 34 :Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium:
v. 35 :veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:
v. 36 :et inimici hominis, domestici eius.
v. 37 :Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
v. 38 :Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
v. 39 :Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
v. 40 :Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit.
v. 41 :Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
v. 42 :Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.