V. 19 :
Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini:
dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini:
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Et quia ipsi praedicatores valde amant coelestia, quae loquuntur, quasi
simul comedimus, cum devote illi loquendo proferunt, quod nos devote
audiendo, in ventre animae locamus. Simul enim comedimus:
quia verbum Dei pariter audimus. Praedicatoribus namque
Veritas dicit:
Non vos estis, qui loquimini, sed spiritus Patris vestri,
qui loquitur in vobis
(
Mt, 10, 20)
. Quod et Paulus probat, cum suos auditores interrogat,
dicens:
An experimentum quaeritis ejus, qui in me habitat
Christus
(
2Co, 13, 3)
? Quia ergo in sanctis praedicatoribus Christus, et
ejus spiritus loquitur, ipsi praedicatores tanto clarius loquentem
audiunt, quanto ei viciniores sunt, cujus sedes esse
merentur. Tanto ergo plenius de verbi alimento poterunt
refici, quanto jam intra se habent cellam refectionis. Amici
etenim sponsi sunt, et stant, et gaudio gaudent propter vocem
sponsi. Cum ergo divina loquuntur sancti praedicatores,
audiunt: sed quia certa experientia norunt, quando in eis loquitur
spiritus, audiunt se, sed non in se, quia et ipsi loquuntur, sed in se
locuti, loquentem alium venerantur. In eo igitur, quod
audiunt et loquuntur, et reficiunt, et reficiuntur. Reficiunt
quidem auditores, dum verbum proferunt voce sua: reficiuntur ipsi, dum
verbum, quod proferunt, profertur eis revelatione divina.
Ipsi tamen devotius saturantur, qui in locutione spiritus, mentis
delicias experti sunt. Annon experientia loquentis spiritus
est, inconsultos et impraemeditatos se cernere, subitoque consultos, et
paratos esse? Scire, quae nescierant: habere, quae non
habuerant: torporem mentis amittere, repente mira devotione fervere:
plenitudine scientiae statim et in momento mirabiliter repleri, mira
verbi facundia intellecta proferre? Habent ergo electi
praedicatores experientiam spiritus in se loquentis, in repentina
revelatione veritatis: habent subito ardorem charitatis, habent in
plenitudine scientiae, habent in facundissima verbi
praedicatione. Nam et subito instruuntur, et repente
fervescunt, et in momento replentur, et mirabili eloquii potestate
ditantur. De illa namque repentina experientia Dominus dicit:
Dabitur vobis in illa hora, quid loquamini
(
Mt, 10, 19)
. De illo autem subitaneo fervore charitatis Cleophas
dicit:
Nonne cor nostrum ardens erat in via; dum loqueretur, et
aperiret nobis Scripturas
(
Lc, 24, 32)
? De repletionis quoque et facundiae experientia Lucas
meminit, dicens:
Factus est repente de coelo sonus tanquam
advenientis
spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant
sedentes
(
Ac, 2, 2)
. In eodem quippe spiritu repleti et locuti sunt, ut
hoc, quod asserimus, designarent: quia videlicet loquendo, alios
pascunt, qui de eo, quod dicunt, audiendo pascuntur. Et quia
sonum vehementis spiritus ardorem, sive locutionem, aut repletionem
cognoscunt, tanto dulcius in donis spiritualibus epulantur, quanto ad
ejus recubitum dignius assumpti sunt. Dicit ergo:
Ascende, ut comedas mecum hodie
(
S1, 9, 19); quia bonus doctor, dum dulciter, quae dicit, in
devotionem mentis accipit, se et eos qui audiunt simul pascit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)