Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 37 : Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 1
    • Et tunc quidem sermo Domini pretiosus fuisse perhibetur. Pretiosa quippe res parvo pretio emi non potest. Pretium autem, quo sermo Dei emitur, labor est sanctae operationis. Velut enim rem quam habere volumus pretio emimus, cum per sermonem praedicationis quem accipimus laborem operis exhibemus. Tunc autem erat sermo pretiosus, cum pro qualicunque labore operis non dabatur, cum omnis qui emptorem sermonis interficiebat obsequium Deo se praestare cogitabat. Eo igitur tempore sermonis emptor multo pretio eguit, quia sine magno labore verbum fidei servare non potuit, qui pro eo quod credidit ad tormenta pervenit. Tempus namque tunc erat quo is qui emebatur sermo, non typo figurata moralitatis, sed apertae locutionis praecepto hortabatur, dicens: Qui vult venire post me, tollat crucem suam quotidie, et sequatur me ( Mt, 16, 24). Hinc item dicit: Qui autem amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus ( Mt, 10, 37) . Et: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus ( Lc, 14, 33) . Itaque cum ministerium Samuelis asseritur, pretiosus sermo Domini esse perhibetur, quia profecto inter initia fidei, illi qui praedicantibus aeternae vitae doctoribus crediderunt, pro accepto verbo fidei magni laboris opera expendisse credendi sunt. Et quia Judaicus populus jam lumen divinae cognitionis amiserat, sequitur: In diebus illis non erat visio manifesta ( S1, 3, 1).