V. 5 :
Hos duodecim misit Iesus, praecipiens eis, dicens: In viam gentium ne
abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Helcana Annam conjugem suam tunc cognovit, cum Redemptor noster
praefinitum tempus vocandae gentilitatis aspexit, quo dum novae sponsae,
sanctae videlicet Ecclesiae, gremio gratiam superni amoris infunderet,
novam ex ea prolem fidelium generaret. Nam velut nondum
cognoscebat eam, cum volentes transire in Asiam praedicatores a Spiritu
sancto prohibiti sunt
(voir:
Ac, 16, 6)
. Hinc est, quod cum ad praedicationem Judaeae
discipulos suos mitteret, per semetipsam Veritas prohibet dicens:
In viam gentium non abieritis, et in civitates Samaritanorum
non intraveritis
(
Mt, 10, 5). Quando autem cognovit Annam conjugem suam Helcana,
tunc recordatus est ejus Dominus, quia gentilitas tunc venisse in Dei
memoriam visa est, cum sancta Ecclesia, Verbo Dei per amoris gratiam
conjuncta, in salute visitatur. Quid est hoc loco circulus
dierum, nisi innumeris sancti Spiritus ostensa radiis manifestatio
divinae voluntatis? Quae profecto dum praedicatorum suorum
mentibus, in contemplatione suspensis, claritates supernae dispositionis
innumeras exhibet, nimirum, veluti plures dies, temporum circulus
clausas tenet. Circulus quippe dierum Annae conceptum
praevenit, quia sanctae Ecclesiae Verbum Dei ad docendum non ante
infunditur, quam ab ea supernae dispositionis radii plenius
agnoscantur. Quae concipiens filium peperit, quia ii quos in
fide Redemptoris parit nova conversatione robusti sunt.
Et vocavit nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset
eum.
(
S1, 1, 20)
Commentaires
Gregorius I (540-604)