v. 1 :Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
v. 2 :Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.
v. 3 :Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
v. 4 :Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
v. 5 :Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?
v. 6 :Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
v. 7 :Et surrexit, et abiit in domum suam.
v. 8 :Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
v. 9 :Et, cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
v. 10 :Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Iesu, et discipulis eius.
v. 11 :Et videntes pharisaei, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?
v. 12 :At Iesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
v. 13 :Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
v. 14 :Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare nos, et pharisaei, ieiunamus frequenter: discipuli autem tui non ieiunant?
v. 15 :Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt.
v. 16 :Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento, et peior scissura fit.
v. 17 :Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.
v. 18 :Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
v. 19 :Et surgens Iesus, sequebatur eum, et discipuli eius.
v. 20 :Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius.
v. 21 :Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero.
v. 22 :At Iesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
v. 23 :Et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:
v. 24 :Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
v. 25 :Et cum eiecta esset turba, intravit: et tenuit manum eius, et surrexit puella.
v. 26 :Et exiit fama haec in universam terram illam.
v. 27 :Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.
v. 28 :Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Iesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.
v. 29 :Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis.
v. 30 :Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Iesus, dicens: Videte ne quis sciat.
v. 31 :Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
v. 32 :Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
v. 33 :Et eiecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel.
v. 34 :Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum eiicit daemones.
v. 35 :Et circuibat Iesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
v. 36 :Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
v. 37 :Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
v. 38 :Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.