Liber Genesis

PrécédentSuivant

V. 3 : Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Quod si carnis bella describimus, magnos esse lapsus regios invenimus. Unde et Dominus in Evangelio dicit: Si sal evanuerit, in quo salietur? ( Mt, 5, 13) Reges vero Ecclesiae, ejus sunt praedicatores, sicut supra jam ostensum est. Quis ergo est Agag rex Amalech, nisi sensus carnalis? Nam cum ex anima rationalitatem ac sensualitatem habeamus, rationalitas menti, sensualitas carni adscribitur; et per illam cum angelis, per istam cum brutis animalibus convenimus. In illa quo altius extollimur, supernis civibus appropinquamus. Per istam vero quo ad carnis blandimenta dilabimur, carnaliores, ut ita dixerim, invenimur. Unde et visis et concupitis jam filiabus hominum, jam impletis in luxuria voluptatibus, de his qui puritatis merito filii Dei vocabantur, in Genesi Dominus minatur, dicens: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, eo quod caro sit. ( Gn, 6, 3) Caro quippe homo efficitur, quando sensui carnis ratio subjugatur. Rex ergo Amalech vigor est sensus carnalis, qui motibus turpibus imperat, ut captivam rationem ad illecebras obscenitatis trahat. Bene autem carnali sensui nomen congruit Amalechitae regis. Agag quippe, meditans, sive loquens interpretatur. Meditari quippe ei est, phantasmata lasciviae interna meditatione colligere. Et loqui ei est carnem motibus turpibus ad libidinem excitare. Quasi enim magnum clamorem locutionis habet, quia carnem pulsando ardentius commovet. Nam et meditando colligit quod loquendo exponat: quia unusquisque carnali sensui subditus, quo liberius lasciviae simulacra intus conspicit, eo validiores motus turpitudinis foris sentit. Meditatur ergo per internam visionem turpitudinis, loquitur autem per exteriorem motum delectationis. Rex ergo Amalech loquens et meditans dicitur, quia illis labentia blandimenta carnis excitare potest, quibus per turpes cogitationes illudit, et quos per experientiam blandae motionis erudit. Sed notandum, quia quo liberius meditatur, eo et liberius loquitur: quia carnem eo fortius commovet, quo causas suae commotionis intus impressas per cogitationem tenet. More etenim ignis quo attentius insufflatur, eo magis accenditur: quia si flatus immundae cogitationis deest, ardor libidinosae commotionis adesse non potest. Rex ergo Israel contra Amalech regem pugnat, cum doctor Ecclesiae contra fornicationem disputat. Quem victum capit, quando ad veniam conversos peccatores non solum poenitentes, sed etiam confitentes accipi. Quasi ergo Amalech regem jam vinctum tenet, qui carnalem sensum, in conversis peccatoribus per amorem pudicitiae, jam rationi subjectum videt. Sed quid est quod vinctus vivit, nisi quia nonnulli sunt qui propriis passionibus non moventur, sed, auditis alienis obscenitatibus, moventur? Pugnantes fortes sunt, sed victores cadunt. Qui enim expugnatum regem vivum servavit, liquet quia in ejusdem belli triumpho capti sibi regis persona placuit.