V. 7 :
Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad
animantia, a reptili usque ad volucres caeli: poenitet enim me fecisse eos.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 1, Caput 14
Iniit iterum Saul praelium adversus Amalech, interfectis cunctis
hostibus ab Evila usque Sur. Est una Evilath regio, quam
circuit fluvius Phison,exiens de paradiso, quae hodie India vocatur;
dicta autem Evilath a quodamnepote Noe.
Est et alia Evilath, solitudo contra faciem Aegypti; haec enim Evila,
illaEvilath debet nuncupari.
Sur quoque est solitudo inter Cades et Barath, extendens desertum usque
admare Rubrum et Aegypti confinia.
Percusso hoc termino pepercit Agag regi, nec voluit disperdere omnia
juxtapraeceptum Domini, irasciturque ei Dominus.
Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens:
Poenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et
verba mea opere non implevit
(
S1, 15, 10 et
S1, 15, 11).
Neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus
est deomnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa
praescientia.
Nos vero cum de Deo hoc in divinis Scripturis audimus, indignum
arbitramurhoc de illo sentire; sed necesse est ut aliquid dicatur per
quod hoc aliquomodo demonstretur.
Cum verba omnia quibus humana colloquia conseruntur, illius sempiterna
virtuset divinitas mirabiliter atque incunctanter excedat, quidquid de
illo humaniterdicitur, quod etiam hominibus aspernabile videatur, ipsa
humana admoneturinfirmitas, etiam illa quae congruenter in Scripturis
sanctis de Deo dictaexistimat, humanae capacitati aptiora esse quam
divinae sublimitati; ac per hocetiam ipsa esse transcendenda, est sanior
intellectus, sicut ista qualicumquemodo transcensa sunt: quis est enim
hominum, cui non occurrat in Deo cunctapraesciente poenitentiam esse non
posse? Et certe tamen haec duo verba sunt,poenitentia et praescientia,
quorum quia unum congruere credimus Deo, id est,praescientiam, negamus
in eo esse poenitentiam.
Cum vero alius liquidiore consideratione ista pertractans
quaesieritquemadmodum vel ipsa praescientia Deo congruat, et invenerit
hujus etiam verbinotionem illius ineffabili divinitate longe alteque
superari, non miraturutrumque de illo propter homines dici potuisse, de
quo utrumque propter ipsumincongrue diceretur, quid est enim
praescientia, nisi scientia futurorum? quidest autem futurum Deo, qui
omnia tempora supergreditur? si enim scientia Deires ipsas habet, et non
sunt ei futurae, sed praesentes, ac per hoc non jampraescientia, sed
scientia dici potest: si autem sicut in ordine temporaliumcreaturarum,
ita et apud eum nondum sunt, quae futura sunt, sed ea praevenitsciendo:
bis ergo ea sentit, uno quidem modo secundum futurorum
praescientiam,altero vero secundum praesentium scientiam.
Aliquid ergo temporaliter accidit scientiae Dei, quod absurdissimum
atquefalsissimum est; nec enim potest quae ventura praenoscit nosse,
nisi cumvenerint, nisi bis innotescant, et praenoscendo antequam sint,
et cognoscendocum jam sunt: ita fit ut quod longe a veritate seclusum
est, temporaliteraliquid accidat scientiae Dei, cum temporalia quae
praesciuntur, etiampraesentia sentiuntur, quae non sentiebantur.
Si vero etiam cum venerint quae praesciebantur esse ventura, nihil
noviaccidet scientiae Dei, sed manebit illa praescientia sicut erat,
etiampriusquam venirent quae praesciebantur, quomodo jam praescientia
dicereturquando non est rerum futurarum? jam enim praesentia sunt, quae
futura cernebat,et paulo post erunt praeterita.
Praeteritarum autem rerum sicut praesentium, nullo modo potest
dicipraescientia.
Reditur ergo ad id, ut fiat rebus jam praesentibus scientia, quae
eisdemrebus futuris erat praescientia, et cum ea quae praescientia erat
prius, posteascientia fiat in Deo, admittit mutabilitatem, et temporalis
est, cum sit Deus,qui vere summeque est, nec ulla ex parte mutabilis,
nec ullo motu novitiotemporalis.
Placet igitur ut non dicamus praescientiam, sed tantummodo
scientiam.
Quaeramus et hoc quomodo: non enim scientiam solemus dicere in nobis,
nisicum sensa et intellecta memoria retinemus, cum meminimus aliquid
sensisse nosvel intellexisse, ut id quod volumus, recolamus.
Quod si ita in Deo est, ut possit proprie dici intelligit et
intellexit,sentit et sensit, admittit tempus, et subrepit nihilominus
illa mutabilitas,quae longe a Dei substantia removenda est, et tamen et
scit Deus, et praescitDeus ineffabili modo, sic eum et poenitet
ineffabili modo, cum enim scientiaDei longe distet ab humana scientia,
ita ut irridenda sit comparatio, utraquetamen scientia vocatur: et haec
quidem humana talis est, ut de illa dicatApostolus etiam,
scientia destruetur
(
1Co, 13, 8): quod nullo modo descientia Dei recte dici potest, sic et ira
hominis turbida est, et non sinecruciatu animi: ira vero Dei, de qua
dicitur in Evangelio:
Sed ira Dei manet super eum
(
Jn, 3, 36); et Apostolus:
Revelatur enim Dei ira de coelo super omnem
impietatem
(
Rm, 1, 18): illo in tranquillitatejugiter manente, in creatura subdita
exercet admirabili aequitatevindictam.
Misericordiam quoque hominis nonnulla cordis sequitur miseria.
Unde etiam in Latina lingua nomen accepit.
Nam inde est etiam, quod non solum
gaudere cum gaudentibus
, sedetiam
flere cum flentibus
(
Rm, 12, 15), hortatur Apostolus .
Quis autem sano capite dixerit ulla miseria tangi Deum? quem tamen
ubiqueScriptura misericordem esse testatur.
Ita zelum humanum non sine peste livoris intelligimus, zelantem vero
Deum nonita, sed eodem verbo, non eodem modo.
Longum est percurrere caetera, et sunt innumerabilia quibus ostenduntur
multadivina eisdem nominibus appellari, quibus humana cum incomparabili
diversitatesejuncta sint.
Nec tamen frustra eadem sunt rebus utrisque indita vocabula, nisi quia
haeccognita quae in quotidiana consuetudine versantur, et
experimentisusitatioribus innotescunt, nonnulla ad intelligenda illa
sublimia praebentviam.
Cum enim dempsero de humana scientia mutabilitatem, qua transitus
quosdam acogitatione in cogitationem recolimus, ut cernamus animo quod
in contuitu ejuspaulo ante non erat; atque ita de parte in partem
crebris recordationibustransilimus, unde etiam ex parte dicit esse
Apostolus nostram scientiam.
Cum ergo haec cuncta detraxero, et reliquero solam vivacitatem certae
atqueinconcussae veritatis, una atque aeterna contemplatione
collustrantis; immo nonreliquero, non enim habet hoc humana scientia, si
pro viribus cogitavero:insinuatur mihi utcumque scientia Dei: quod tamen
nomen ex eo quod sciendoaliquid non latet hominem, potuit esse rei
utrique commune: quamquam et inipsis hominibus solet discerni a
sapientia scientia, ut etiam Apostolus dicit:
Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo
scientiae secundum eumdem spiritum
(
1Co, 12, 8).
In Deo autem non sunt haec duo, sed unum; et in hominibus quidem ita
discerniprobabiliter solent, ut sapientia pertineat ad intellectum
aeternorum, scientiavero ad ea quae sensibus corporis experimur.
Sed licet alius aliam differentiam proferat, nisi tamen diversa essent,
nonsic ab Apostolo distinguerentur: quod sane si ita est, ut nomen
scientiaerebus, quas per sensum corporis experimur, deputandum sit,
nulla est omninoscientia Dei: non enim Deus per seipsum ex corpore et
anima constat, sicuthomo; sed melius dicitur aliam esse scientiam Dei,
et non ejusdem generis,cujus ista est, quae hominum dicitur: sicut etiam
id ipsum, quod Deus dicitur,longe aliud est, quam quemadmodum est
dictum, quod stetit in synagoga deorum:tamen ad non latere quoquo modo
pertinet communicatio ipsa vocabuli: sic etiamde ira hominis detraho
turbulentum motum, ut remaneat vindictae vigor, atqueita utcumque surgo
ad innotescentiam illius, quae appellatur ira Dei.
Item de misericordia si auferas compassionem de eo quod
miseraris,participatus es miseriae, ut remaneat tranquilla bonitas
subveniendi, et amiseria liberandi insinuatur misericordiae divinae
qualiscumque cognitio.
Zelum quoque non repudiemus et aspernemur, cum scriptum invenimus;
sedauferamus de humano zelo pallidam tabem doloris, et morbidam
perturbationemanimi remaneatque illud solum judicium, quo corruptio
castitatis impunita essenon sinitur, et assurgimus ut incipiamus aliquo
modo capere zelum Dei.
Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem:
Poenitet me
(
Gn, 6, 7):consideremus quod id esse soleat in hominibus opus poenitendi,
cum proculdubioreperitur voluntas mutandi, sed in homine cum dolore
animi est: reprehenditenim in se, quod temere fecerit.
Auferamus ergo ista, quae de humana infirmitate atque ignorantia
veniunt, etremaneat solum, velle, ut non ita sit aliquid, quemadmodum
erat.
Sic potest aliquantum intimari menti nostrae, qua regula intelligatur
quodpoenitet Deum: cum enim poenitere dicitur, vult non esse aliquid,
sicutfecerat, ut esset, sed tamen cum ita esset, ut ita esse debeat, et
cum ita essejam non sinitur, jam non esse debet, ita perpetuo quodam et
tranquilloaequitatis judicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili
voluntatedisponit.
Sed quomodo praescientiam et scientiam cum laude solemus in
hominibusappellare, iramque ipsam solet humanum genus in magnis
potestatibus tremerepotius quam reprehendere, congruenter putamus talia
dici de Deo.
Qui autem zelat, et quem aliquid poenitet, quoniam vel culpari solet,
velculpam in se corrigere, atque ideo cum reprehensione ista de
hominibus dici,propterea movet, cum legimus esse aliquid in Deo
ejusmodi.
Sed illa Scriptura omnibus consulens, propterea magis et ista ponit, ne
illaquae placent sic intelligantur in Deo, quomodo consueverunt in
hominibusintelligi: per haec enim quae displicent, cum ea non videamus
sic intelligere,ut inveniuntur in homine, discimus etiam illa sic
quaerere quae apta esse atqueconvenientia putabamus.
Nam si propterea non est illud de Deo dicendum, quia in homine
displicet, nondicamus incommutabilem Deum, quia de hominibus cum
reprehensione dictum est,
non enim est illis commutatio
(
Ps, 54, 20).
Item sunt quaedam quae in homine laudabilia sunt, in Deo autem esse
nonpossunt, sicut pudor, quod aetatum viridiorum magnum est ornamentum,
sicuttimor Dei, non tantum in veteribus libris laudatur, sed Apostolus
etiam dicit,
Perficientes sanctificationem in timore Dei
(
2Co, 7, 1), quiutique nullus in Deo est.
Sicut ergo quaedam laudabilia hominum recte intelliguntur in Deo, non
ita inhominibus, sed vocabulis tantummodo communibus, longe alia ratione
etmodo.
Nam paulo post idem Samuel, cui dixerat Dominus:
Poenitet me quod constituerim regem Saul
(
S1, 15, 11); ipsi Sauli ait de Deo: Quoniam non est sicut homo, ut
poeniteat eum; ubi videlicet satis ostendit etiam cumdicit
Deus.
Poenitet me, non humano more accipiendum esse, sicut jam
quantumvaluimus disputavimus.
Commentaires
Auctor incertus