Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 14 : Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 6
    • Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino. ( R3, 6, 1) Quod dicitur, inanno quarto, mense Zio, ipse est enim mensis secundus regisSalomonis super Israel. Ordo sensus est, in anno quarto regis Salomonis super Israel, mense Zio, ipse estmensis secundus. Mensem autem secundum Maium dicit: namque Aprilis quo Pascha celebrabaturprincipium mensium, apud Hebraeos primus erat in mensibus anni. Ex quo manifeste patet, quia mox peracto pascha, coepit aedificare domum Domino,et consecratus mystica solemnitate populus, manus ad mysticum opus misit. Fit autem commemoratio egressionis ex Aegypto, quando tabernaculum aedificaricoeptum est: ut admoneatur lector, quod annorum tempus, inter aedificationem utriusquedomus transierit, et huic quoque summae temporis, sacramentum inesse spiritalecognoscat. Quater namque centeni, et viceni, quadringentos et octoginta faciunt. Quatuor autem Evangelicae perfectioni apte conveniunt, propter ipsumEvangelistarum numerum: centum viginti, legali doctrinae, propter annos legislatoristotidem. In quo etiam numero virorum, gratiam sancti Spiritus primitiva suscepit Ecclesia:patenter ostendens quia qui lege legitime utuntur, id est qui Christi in ea gratiamcognoscentes amplectuntur, jure spiritus ejus gratia replentur, quia in charitate ejusamplius ignescunt. Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii Israel in deserto,Synagogam: per templum vero quod Salomon et filii Israel cum proselytorum et gentiliumauxilio construxit, Ecclesiam gentium posse designari. Permansit autem cultus et religiotabernaculi annos quadringentos et octoginta, acsic ab eo templum aedificari incipit. Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari coepta est domus Domini, potestad eos referri mystice, quod post expletam dispensationem Dominicae incarnationis,quae in quatuor Evangelii libris scripta est, misso de coelis Spiritu sancto,Ecclesiae structura coeperit. Et quod mense secundo coepta est, potest ad electionem gentium, quae secundo locopost Israel aedificationem in se sui suscepere Creatoris. Unde et secundus mensis in lege concessus est ad faciendum Pascha, quia immundisuper animam hominis vel in via procul positi ad faciendum in primo mense pascha,occurrere nequirent. Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi super mortem animaenostrae, etprocul adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum pascha facere, quod in carne etsanguine agni fiebat. Celebramus autem hodie pascha, secundum quod in corpore et sanguine Redemptorisnostri, a quo quaesiti et mundati sumus, actum est. In quo autem loco templum sit aedificatum manifestius in libro Paralipomenonostenditur, ubi scriptum est: Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem, in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusaei. ( Ch2, 3) Aedificatur ergo domus Domini in Jerusalem, hoc est, in visione pacis: quadilatata per totum orbem Ecclesia in una eademque fide, et veritatis catholicaesocietate consisTit. Namque in scissura mentium Deus non est: sed factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. ( Ps, 75, 3) [mauvais référencement: Ps, 75] Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Isaias ait: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium. ( Es, 2) Et ipse de se in Evangelio: Non potest, inquit, civitas abscondi super montem posita. ( Mt, 5, 14) [mauvais référencement: Mt, 5] Ipse est enim mens montium, qui de terra quidem per originem assumptae carnisortus est, sed omnium terrigenarum potentiam ac sanctitatem singulari culminedignitatis transcendit. In quo nimirum monte civitas, sive domus Domini, constructa est: quia nisi Sion inillo radicem figat,spes et fides nostra nulla est. Qui recte mons Moria, id est visionis vocatur: quia electos suos quos adaeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita laborantes videre etadjuvare dignatur. Qui demonstratus fuerat David patri ejus. Ostensus namque erat David sicut et caeteris prophetis, venturus in carneDominus. Bene idem locus area erat Ornan Jebusaei, quia et Ecclesia areae solet vocabulodesignari, dicente Joanne de Domino: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam. ( Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mc, 3] Ornan qui interpretatur illuminatus, et erat natione Jebusaeus,natione quidem gentiles significat. Hos autem eosdem illustrandos a Domino, atque in filios Ecclesiae commutandosostendit quibus merito dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae,nunc autem lux in Domino. ( Ep, 5) Jebus eadem est civitas quae et Jerusalem. Et Jebus quidem interpretatur conculcata, Jerusalem autem pacis visio. In qua quandiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est, etiam cum in eaDavid locum holocausti emeret. Cum vero Salomon in ea templum Domino aedificaret, non jam Jebus, sed Jerusalemvocata est. Quia nimirum gentilitas quandiu divini cultus nescia perdurabat, conculcabatur etilludebatur ab immundis spiritibus: ad simulacra muta prout ducebatur, sequens. Cum vero illam gratiam sui Conditoris respexit, continuo pacis in se et locuminvenit et nomen.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israel: aedificare coepit domum Domino, ( R3, 6, 1) etc. Quod dicitur, in anno quarto mense Zio, ipse est mensis secundi regis Salomonis super Israel, ( R3, 6, 1) ordo sensus est: in anno quarto regis Salomonis super Israel mense Zio, ipse est mensis secundus. Mensem autem secundum Maium dicit. Namque Aprilis, quo Pascha celebratur, principium mensium apud Hebraeos primus erat in mensibus anni. Ex quo manifeste claret, quod mox, peracto Pascha, coepit aedificare domum Domini, et consecratus mystica solemnitate populus, manus ad mysticum opus misit. Fit autem commemoratio egressionis ex Aegypto quando tabernaculum aedificari coeptum est, ut admoneatur lector quot annorum tempus inter aedificationem utriusque domus transierit; et huic quoque summae temporis sacramentum inesse spirituale cognoscat. Quater namque centeni et viceni quadringentos et octoginta faciunt. Quatuor autem evangelicae perfectioni apte conveniunt, propter ipsum evangelistarum numerum. Centum doctrinae legali, propter annos legislatoris totidem. In quo etiam numero virorum, gratiam sancti Spiritus primitiva suscepit Ecclesia, patenter ostendens quia qui lege legitime utuntur, id est, qui Christi in ea gratiam cognoscentes amplectuntur, jure Spiritus ejus gratia replentur, qua in charitate ejus amplius ignesCant. Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii Israel in deserto, synagogam: per templum vero quod Salomon et filii Israel cum proselytorum et gentilium auxilio construxit, Ecclesiam gentium posse designari. Permansit autem cultus et religio tabernaculi annos quadringentos et octoginta, ac sic templum aedificari incepit. Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari coepta est domus Domini, potest eo referri mystice quod post repletam dispensationem Dominicae incarnationis, quae in quatuor Evangelii libris scripta est, misso de coelis Spiritu sancto, Ecclesiae structura coepit. Et quod mense secundo coepta est, potest ad electionem gentium referri, quae secundo loco post Israel aedificationem in se sui suscepere creatoris. Unde et secundus mensis in lege concessus est ad faciendum Pascha his, qui immundi super animam, vel in via procul positi, ( Nb, 9) ad faciendum in primo mense Pascha occurrere nequirent. Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi super morte animae nostrae et procul adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum Pascha facere, quod in carne et sanguine agni fiebat. Celebramus autem hodie Pascha secundum, quod in corpore et sanguine Redemptoris nostri, a quo quaesiti et mundati sumus, actum est. In quo autem loco templum sit aedificatum, manifestius in libro Paralipomenon ostenditur, ubi scriptum est: Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusaei. ( Ch2, 3) Aedificatur ergo domus Domini in Jerusalem, hoc est, in visione pacis, quia dilatata per totum orbem Ecclesia in una eademque fide et veritatis catholicae societate consisTit. Namque in scissura mentium Deus non est; sed factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. ( Ps, 75, 3) [mauvais référencement: Ps, 75] Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Isaias ait: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium. ( Mi, 4, 1 et Es, 2, 2) [mauvais référencement: Ps, 2] Et ipse de se in Evangelio ait: Non potest, inquit, civitas abscondi super montem posita. ( Mt, 5, 14) [mauvais référencement: Mt, 5] Ipse est enim mons montium, qui de terra quidem per originem assumptae carnis ortus est, sed omnium terrigenarum potentiam ac sanctitatem singularis culmine dignitatis transcendit. In quo nimirum monte civitas sive domus Domini constructa est, quia si non in illo radicem figat, spes et fides nostra nulla est. Qui recte mons Moria, id est, visionis, vocatur: quia electos suos, quos ad aeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita laborantes videre et adjuvare dignatur. « Qui demonstratus fuerat David patri ejus. » Ostensus namque erat David, sicut et caeteris prophetis venturus in carne Dominus. Bene idem locutus in area erat Ornan Jebusaei: quia et Ecclesia areae solet vocabulo designari: dicente Joanne de Domino: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam. ( Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3] Ornan, qui interpretatur illuminatus; et erat natione Jebusaeus: natione quidem gentiles significat; nomine autem eosdem illustrandos a Domino atque in filios Ecclesiae commutandos ostendit: quibus merito dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. ( Ep, 5) Jebus eadem est civitas quae et Jerusalem, et Jebus quidem interpretatur conculcata; Jerusalem autem visio pacis. In qua quandiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est; cum vero in ea David locum holocausti emeret, cum Salomon in ea templum Domino aedificaret, non jam Jebus, sed Jerusalem vocata est, quia nimirum gentilitas quandiu divini cultus nescia perdurabat; conculcabatur et illudebatur ab immundis spiritibus, ad simulacra muta, prout ducebatur, sequens. Cum vero illam gratia sui Conditoris respexit, continuo pacis in se et locum invenit et nomen.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 8
    • Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus, regis Salomonis super Israel, et aedificare coepit domum Domino ( R3, 6, 1). Domus Domini quam aedificavit rex Salomon in Hierusalem, in figura facta estsanctae universalis Ecclesiae, quae a primo electo usque ad ultimum, qui infine mundi nasciturus est, quotidie per gratiam regis pacifici sui, videlicetRedemptoris aedificatur; quae partim adhuc peregrinatur ab illo in terris,partim evasis peregrinandi aerumnis, cum illo jam regnat in coelis, ubi peractoultimo judicio tota est regnatura cum illo. Ad hanc domum pertinent electi angeli, quorum nobis similitudo in futura vitapromittitur, dicente Domino: Illi autem qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt, neque ducunt uxores; neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, et filii resurrectionis (voir: Mt, 22) . Ad hanc pertinet ipse Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus ( 1Ti, 2, 5),ipso attestante cum ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ( Jn, 2, 19). Quod exponens Evangelista subjunxit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui (voir: 1Co, 3) . Dicit autem Apostolus de nobis: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? ( 1Co, 3, 16) Si ergo ille templum Dei per assumptamhumanitatem factus est, et nos templum ejus per inhabitantem ejus Spiritumefficimur, constat utique quia figuram omnium nostrum, et ipsius Dominividelicet et membrorum ejus, quae nos sumus, templum illud materiale tenuit;sed ipsius tamquam lapidis angularis singulariter electi et pretiosi infundamento fundati; nostri autem tamquam lapidum vivorum superaedificatorumsuper fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est, super ipsumDominum. Quod melius considerata ex ordine ipsius templi aedificatione patebit, ut inquibusdam videlicet figura ad ipsum Dominum, in quibusdam vero ad omnes electospertineat; in quibusdam intemeratam in coelis angelorum felicitatem, inquibusdam invictam in terris hominum patientiam describat; in quibusdam collatahominibus angelorum auxilia, in quibusdam remunerata cum angelis hominumcertamina demonstret. Designat eamdem domum Domini spiritalem, etiam tabernaculum quondam factum ineremo per Moysen. Verum quia illa domus in itinere quo ad terram repromissionis veniebatur,haec autem aedificabatur in ipsa terra repromissionis, et in civitateHierusalem, illud ut de loco ad locum crebro Levitarum ministerio portatum,tandem in terra repromissae haereditatis induceretur, haec ut mox in patriaipsa et in civitate regia constructa, inviolabili semper fundamentoconsisteret, donec inditum sibi figurarum coelestium munus impleret: potest inilla praesentis Ecclesiae labor et exsilium, in hac futura quies et beatitudofigurari. Vel certe quia illa a solis filiis Israel, haec autem a proselytis etiam etgentibus facta est, possunt in illa principaliter patres veteris Testamenti, etantiquus ille Dei populus; in hac autem congregata de gentibus Ecclesiafiguraliter exprimi: quamvis aedificium utriusque domus enucleatius spiritalisensu discursum, et labores praesentis Ecclesiae quotidianos, et praemia infuturo perennia, gaudiaque regni coelestis, et electionem primae de IsraelEcclesiae, et salutem omnium gentium in Christo, multis modis ostendaturinsinuare in figuris. Quod autem dicit: In anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israel ( R3, 6, 1), ordo sensus est: In anno quarto regis Salomonis, mensa Zio, ipse est mensis secundus: mensem autem secundum, Maiumdicit: nam Aprilis, quo Pascha celebratur, principium apud Hebraeos primus eratin mensibus anni. Ex quo manifeste claret quia mox peracto Pascha coepit aedificare domumDomino, et consecratus mystica solemnitate populus manus ad mysticum opusmisit. Fit autem commemoratio egressionis de Aegypto, quando tabernaculum aedificaricoeptum est, ut admoneatur lector quot annorum tempus inter aedificationemutriusque domus transierit, et hujus quoque summae temporis sacramentumspiritale cognoscat. Quater namque centeni et viceni quadringentos et octoginta faciunt; quatuorautem evangelicae perfectioni apte conveniunt propter ipsum evangelistarumnumerum; centum viginti doctrinae legali propter annos totidem legislatoris; inquo etiam numero virorum gratiam Spiritus sancti primaeva suscepit Ecclesia,patenter ostendens quia qui lege legitime utuntur, id est, qui Christi in eagratiam cognoscentes amplectuntur, jure spiritus ejus gratia replentur, quia incharitate ejus amplius ignescunt. Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii Israel in deserto,Synagogam, per templum vero quod Salomon et filii Israel cum proselytorum etgentilium auxilio construxit, Ecclesiam gentium posse designari. Permansit autem cultus et religio tabernaculi annos quadringentos etoctoginta ac sic templum aedificari incoepit, quia Scriptura veteris Testamentitanta perfectione redundat, ut si quis eam bene intellexerit, cuncta in se noviTestamenti mysteria contineat. Patres quoque veteris Testamenti tanta perfectione arcem perfectionistenuerunt, ut in nullo apostolis virisque apostolicis putandi sint esseminores. Permanebat tabernaculum usque ad constructionem templi in populo Dei perannos quadringentos et octoginta, id est, centum viginti per quatuormultiplicatos: quia ex tempore datae legis usque ad incarnationem Dominicam ettempus revelatae gratiae, non defuerunt viri qui in lege constituti Evangelicaper omnia perfectionem mente et opere servarent; non defuit Scriptura, quaegratiam novi Testamenti, in veteri propheticis intimaret eloquiis. Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari coepta est domus Domini,potest eos referri mystice, quod post expletam dispensationem Dominicaeincarnationis, quae in quatuor Evangelii libris scripta est, misso de coelisSpiritu sancto Ecclesiae structura coeperit; et quod mense secundo loco postIsrael aedificationem in se susceperit Creatoris. Unde et secundus mensis in lege concessus est ad faciendum Pascha, his quiimmundi super anima vel in via procul positi, ad faciendum in primo mensePascha occurere nequirent. Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi super morte animae nostrae,et procul adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum Pascha facere, quod incarne agni et sanguine fiebat. Celebramus autem hoc Pascha secundum, quod in corpore et sanguine Redemptorisnostri, a quo quaesiti sumus et mundati, actum est. In quo autem loco templum sit aedificatum manifestius in libro Paralipomenonostenditur, ut scriptum est: Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusaei ( Ch2, 3, 1). Aedificatur ergo domus Domini in visione pacis, quia dilatata per orbemEcclesia in una eademque fide et veritatis catholicae societate consistit: namin scissura mentium Deus non est, sed factus est in pace locus ejus, ethabitatio ejus in Sion. Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Isaias ait: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium ( Es, 2, 2). Et ipse de se in Evangelio: Non potest , inquit, civitas abscondi super montem posita ( Mt, 5, 14); ipse enim est mons montium, qui deterra quidem per originem carnis assumptae ortus est, sed omnium terrigenarumpotentiam ac sanctitatem singularis culmine dignitatis transcendit. In quo nimirum monte civitas sive domus Domini constructa est, quia si non inillo radicem figat, spes et fides nostra nulla est. Qui recte mons Moria vocatur, id est, Visionis, quia electos suos quos adaeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita laborantesvidere et adjuvare dignatur: ipse est enim locus in quo obtulit Abraham Isaacfilium suum Domino, ac devotione obedientiae videri ab illo meruit. Unde et nomen accepit, de quo Dominus ait: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis Isaac, et vade in terram Visionis, atque offer eum in holocaustum ( Gn, 22, 2). Pro terra Visionis, in Hebraeo terram Moria habet. Et quia immolatio Isaac typus Dominicae passionis exstitit, recte in locoejusdem immolationis templum aedificatur, quia per fidem et mysterium Dominicaepassionis Ecclesia dedicata, crescit in templum sanctum Domino. De quo monte bene subditur: Qui demonstratus fuerat David patri ejus. Ostensus namque fuerat David, sicut et caeteris prophetis venturus in carneDominus, qui vocatam de gentibus Ecclesiam, per sacramenta ejusdem suaeincarnationis ablueret a peccatis, atque in domum sibi fidelem dilectamqueconsecraret. Bene autem additur: In loco quem paraverat David. Paraverat namque David psallendo, paraverunt alii prophetae vaticinando locumDomino, vero utique Salomoni, in quo domum aedificaret, quia corda auditorumsuorum fide veritatis instituerunt, sedulo admonentes ut venientem in carne DeiFilium fideli ac devota mente susciperent: hinc etenim Dominus de paratis adcredendum sibi populis, ait discipulis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem; et qui metit mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam, ut qui seminat simul gaudeat, et qui mittit ( Jn, 4, 35 et Jn, 4, 36). Quasi aliis verbis de aedificatione templi diceret: Levate oculos vestros, et videte ( Jn, 4, 35) locum, quia paratus est jam ad aedificandum domumDomini, et qui aedificat, docendo mercedem accipit, et congregat lapidespretiosos in vitam aeternam; ut et qui parat locum aedificio simul gaudeat, etqui aedificat, id est, propheta praedicens venturum, et apostolus venientempraedicans Dominum, una simul in illo mercede potiantur. Bene autem idem locus in area erat Ornan Jebusaei, quia Ecclesia vocabuloareae solet designari, dicente Joanne de Domino: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam ( Mt, 3, 12). Ornan, qui interpretatur Illuminatus, et erat natione Jebusaeus, nationequidem gentiles significat, nomine autem eosdem illustrandos a Domino atque infilios Ecclesiae commutandos ostendit, quibus merito dicat Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (voir: 1Th, 5) . Jebus eadem est civitas quae et Hierusalem. Et Jebus quidem dicitur Conculcata; Hierusalem autem Visio pacis. In qua quamdiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est; cum vero in ea Davidlocum holocausti emeret, et cum Salomon in ea templum Domino aedificaret, nonjam Jebus, sed Hierusalem vocata est: quia nimirum gentilitas quamdiu divinicultus nescia perdurabat, conculcabatur, et illudebatur ab immundis spiritibus,simulacra muta prout ducebatur sequens; cum vero illam gratia sui Conditorisrespexit, continuo pacis in se et locum invenit et nomen dicente de ipsaDomino: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur ( Mt, 5, 9). Cum ergo Ornan in hac civitate regnum adhuc haberet, Jebus vocabatur; at cumlocum areae suae cum bubus ac tribulis venderet David regi, nomen Hierusalemaccepit: quia persistens in sua adhuc obstinatione gentilitas, conculcabaturquasi vilis et abjecta a malignis spiritibus. Porro cum omnia sua vendere, ac vero regi offerre didicit, non ultraconculcari a daemonibus ac vitiis potuit, sed internae pacis, quam cum suoconditore haberet, magis compos effecta est.