V. 3 :
Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum
Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis
Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino.
(
R3, 6, 1) Quod dicitur, inanno quarto, mense Zio, ipse est enim mensis secundus
regisSalomonis super Israel. Ordo sensus est, in anno quarto regis
Salomonis super Israel, mense Zio, ipse estmensis secundus. Mensem autem
secundum Maium dicit: namque Aprilis quo Pascha celebrabaturprincipium mensium, apud
Hebraeos primus erat in mensibus anni. Ex quo manifeste patet, quia mox
peracto pascha, coepit aedificare domum Domino,et consecratus mystica solemnitate
populus, manus ad mysticum opus misit. Fit autem commemoratio egressionis
ex Aegypto, quando tabernaculum aedificaricoeptum est: ut admoneatur lector, quod
annorum tempus, inter aedificationem utriusquedomus transierit, et huic quoque summae
temporis, sacramentum inesse spiritalecognoscat. Quater namque centeni, et
viceni, quadringentos et octoginta faciunt. Quatuor autem Evangelicae
perfectioni apte conveniunt, propter ipsumEvangelistarum numerum: centum viginti,
legali doctrinae, propter annos legislatoristotidem. In quo etiam numero
virorum, gratiam sancti Spiritus primitiva suscepit Ecclesia:patenter ostendens quia
qui lege legitime utuntur, id est qui Christi in ea gratiamcognoscentes amplectuntur,
jure spiritus ejus gratia replentur, quia in charitate ejusamplius
ignescunt. Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii Israel
in deserto,Synagogam: per templum vero quod Salomon et filii Israel cum proselytorum
et gentiliumauxilio construxit, Ecclesiam gentium posse designari.
Permansit autem cultus et religiotabernaculi annos quadringentos et octoginta, acsic
ab eo templum aedificari incipit. Quod autem quarto anno regis Salomonis
aedificari coepta est domus Domini, potestad eos referri mystice, quod post expletam
dispensationem Dominicae incarnationis,quae in quatuor Evangelii libris scripta est,
misso de coelis Spiritu sancto,Ecclesiae structura coeperit. Et quod mense
secundo coepta est, potest ad electionem gentium, quae secundo locopost Israel
aedificationem in se sui suscepere Creatoris. Unde et secundus mensis in
lege concessus est ad faciendum Pascha, quia immundisuper animam hominis vel in via
procul positi ad faciendum in primo mense pascha,occurrere nequirent. Ubi
nos apertissime designati sumus, qui immundi super mortem animaenostrae, etprocul
adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum pascha facere, quod in carne etsanguine
agni fiebat. Celebramus autem hodie pascha, secundum quod in corpore et
sanguine Redemptorisnostri, a quo quaesiti et mundati sumus, actum est. In
quo autem loco templum sit aedificatum manifestius in libro Paralipomenonostenditur,
ubi scriptum est:
Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem, in monte Moria, qui
demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan
Jebusaei.
(
Ch2, 3) Aedificatur ergo domus Domini in Jerusalem, hoc est, in visione pacis:
quadilatata per totum orbem Ecclesia in una eademque fide, et veritatis
catholicaesocietate consisTit. Namque in scissura mentium Deus non est: sed
factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
(
Ps, 75, 3) [mauvais référencement: Ps, 75] Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Isaias ait:
Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice
montium.
(
Es, 2) Et ipse de se in Evangelio:
Non potest, inquit, civitas abscondi super montem posita.
(
Mt, 5, 14) [mauvais référencement: Mt, 5] Ipse est enim mens montium, qui de terra quidem per originem assumptae
carnisortus est, sed omnium terrigenarum potentiam ac sanctitatem singulari
culminedignitatis transcendit. In quo nimirum monte civitas, sive domus
Domini, constructa est: quia nisi Sion inillo radicem figat,spes et fides nostra nulla
est. Qui recte mons Moria, id est visionis vocatur: quia electos
suos quos adaeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita
laborantes videre etadjuvare dignatur. Qui demonstratus fuerat David patri
ejus. Ostensus namque erat David sicut et caeteris prophetis, venturus in
carneDominus. Bene idem locus area erat Ornan Jebusaei, quia et Ecclesia
areae solet vocabulodesignari, dicente Joanne de Domino:
Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam.
(
Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mc, 3] Ornan qui interpretatur illuminatus, et erat natione Jebusaeus,natione
quidem gentiles significat. Hos autem eosdem illustrandos a Domino, atque
in filios Ecclesiae commutandosostendit quibus merito dicit Apostolus:
Fuistis aliquando tenebrae,nunc autem lux in Domino.
(
Ep, 5) Jebus eadem est civitas quae et Jerusalem. Et Jebus quidem
interpretatur conculcata, Jerusalem autem pacis visio. In qua
quandiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est, etiam cum in eaDavid locum
holocausti emeret. Cum vero Salomon in ea templum Domino aedificaret, non
jam Jebus, sed Jerusalemvocata est. Quia nimirum gentilitas quandiu divini
cultus nescia perdurabat, conculcabatur etilludebatur ab immundis spiritibus: ad
simulacra muta prout ducebatur, sequens. Cum vero illam gratiam sui
Conditoris respexit, continuo pacis in se et locuminvenit et nomen.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 6
Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno
egressionis filiorum Israel de terra Aegypti in anno quarto,
mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super
Israel: aedificare coepit domum Domino,
(
R3, 6, 1) etc. Quod dicitur,
in anno quarto mense Zio, ipse est mensis secundi regis
Salomonis super Israel,
(
R3, 6, 1) ordo sensus est: in anno quarto regis Salomonis super Israel
mense Zio, ipse est mensis secundus. Mensem autem secundum
Maium dicit. Namque Aprilis, quo Pascha celebratur,
principium mensium apud Hebraeos primus erat in mensibus anni.
Ex quo manifeste claret, quod mox, peracto Pascha, coepit
aedificare domum Domini, et consecratus mystica solemnitate populus,
manus ad mysticum opus misit. Fit autem commemoratio
egressionis ex Aegypto quando tabernaculum aedificari coeptum est, ut
admoneatur lector quot annorum tempus inter aedificationem utriusque
domus transierit; et huic quoque summae temporis sacramentum inesse
spirituale cognoscat. Quater namque centeni et viceni
quadringentos et octoginta faciunt. Quatuor autem evangelicae
perfectioni apte conveniunt, propter ipsum evangelistarum numerum.
Centum doctrinae legali, propter annos legislatoris totidem.
In quo etiam numero virorum, gratiam sancti Spiritus
primitiva suscepit Ecclesia, patenter ostendens quia qui lege legitime
utuntur, id est, qui Christi in ea gratiam cognoscentes amplectuntur,
jure Spiritus ejus gratia replentur, qua in charitate ejus amplius
ignesCant. Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii
Israel in deserto, synagogam: per templum vero quod Salomon et filii
Israel cum proselytorum et gentilium auxilio construxit, Ecclesiam
gentium posse designari. Permansit autem cultus et religio
tabernaculi annos quadringentos et octoginta, ac sic templum aedificari
incepit. Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari
coepta est domus Domini, potest eo referri mystice quod post repletam
dispensationem Dominicae incarnationis, quae in quatuor Evangelii libris
scripta est, misso de coelis Spiritu sancto, Ecclesiae structura coepit.
Et quod mense secundo coepta est, potest ad electionem
gentium referri, quae secundo loco post Israel aedificationem in se sui
suscepere creatoris. Unde et secundus mensis in lege
concessus est ad faciendum Pascha his, qui
immundi super animam, vel in via procul positi,
(
Nb, 9) ad faciendum in primo mense Pascha occurrere nequirent.
Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi super morte
animae nostrae et procul adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum
Pascha facere, quod in carne et sanguine agni fiebat.
Celebramus autem hodie Pascha secundum, quod in corpore et
sanguine Redemptoris nostri, a quo quaesiti et mundati sumus, actum est.
In quo autem loco templum sit aedificatum, manifestius in
libro Paralipomenon ostenditur, ubi scriptum est:
Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in
monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco
quem paraverat David in area Ornan Jebusaei.
(
Ch2, 3) Aedificatur ergo domus Domini in Jerusalem, hoc est, in
visione pacis, quia dilatata per totum orbem Ecclesia in una
eademque fide et veritatis catholicae societate consisTit. Namque in
scissura mentium Deus non est; sed
factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in
Sion.
(
Ps, 75, 3) [mauvais référencement: Ps, 75] Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino
Salvatore, de quo Isaias ait:
Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in
vertice montium.
(
Mi, 4, 1 et
Es, 2, 2) [mauvais référencement: Ps, 2] Et ipse de se in Evangelio ait:
Non potest, inquit, civitas abscondi super montem
posita.
(
Mt, 5, 14) [mauvais référencement: Mt, 5] Ipse est enim mons montium, qui de terra quidem per originem
assumptae carnis ortus est, sed omnium terrigenarum potentiam ac
sanctitatem singularis culmine dignitatis transcendit. In quo
nimirum monte civitas sive domus Domini constructa est, quia si non in
illo radicem figat, spes et fides nostra nulla est. Qui recte
mons Moria, id est, visionis, vocatur: quia electos suos, quos
ad aeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita
laborantes videre et adjuvare dignatur. « Qui demonstratus
fuerat David patri ejus. » Ostensus namque erat David, sicut et caeteris
prophetis venturus in carne Dominus. Bene idem locutus in
area erat Ornan Jebusaei: quia et Ecclesia areae solet vocabulo
designari: dicente Joanne de Domino:
Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream
suam.
(
Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3] Ornan, qui interpretatur illuminatus; et erat natione
Jebusaeus: natione quidem gentiles significat; nomine autem eosdem
illustrandos a Domino atque in filios Ecclesiae commutandos ostendit:
quibus merito dicit Apostolus:
Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.
(
Ep, 5) Jebus eadem est civitas quae et Jerusalem, et Jebus quidem
interpretatur conculcata; Jerusalem autem visio pacis.
In qua quandiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est; cum vero in ea
David locum holocausti emeret, cum Salomon in ea templum Domino
aedificaret, non jam Jebus, sed Jerusalem vocata est, quia nimirum
gentilitas quandiu divini cultus nescia perdurabat; conculcabatur et
illudebatur ab immundis spiritibus, ad simulacra muta, prout ducebatur,
sequens. Cum vero illam gratia sui Conditoris respexit,
continuo pacis in se et locum invenit et nomen.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)