Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
PrécédentSuivant

V. 2 : Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 5
    • Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israel. Dixit ei rex Syriae: Vade, et mittam litteras ad regem Israel. Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum, detulit litteras ad regem Israel in haec verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua. ( R4, 5, 4, R4, 5, 5 et R4, 5, 6) Cum hi ad quos notitia verbi Dei pervenit, his qui sibi praesunt, suggeruntscientiaespiritualis magnitudinem. Mittit rex Syriae litteras ad regem Israel pro salute servi sui. Cum primatus gentium audiens Deum esse in Israel, quia notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus, ( Ps, 75, 2) [mauvais référencement: Ps, 75] salutem suorum praevidens legationem in Judaeam mittit, ut per apostolicamdoctrinam Salvatoris fidem accipiat. Unde Cornelius centurio de Caesarea in Joppe ad Petrum misit (voir: Ac, 10) . Et Paulo per visionem vir Macedo apparuit (voir: Ac, 16) , qui eum exhortabatur ut veniens adjuvaret eos qui in Macedonia erant, sicut inActibus apostolorum legitur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 5
    • Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israel ( R4, 5, 4), cum hi, ad quos notitia verbi Dei pervenit, eis qui sibi praesunt, suggerunt scientiae spiritalis magnitudinem. « Mittit rex Syriae litteras ad regem Israel pro salute servi sui, » cum primatus gentium audiens Deum esse in Israel (quia notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus ( Ps, 75, 2) [mauvais référencement: Ps, 75] ) saluti suorum praevidens, legationem in Judaeam mittit, ut per apostolicam doctrinam Salvatoris fidem accipiat. Unde Cornelius centurio de Caesarea in Joppen ad Petrum misit (voir: Ac, 10) et Paulo per visionem vir Macedo apparuit, qui eum exhortabatur, ut veniens adjuvaret eos qui erant in Macedonia, sicut in Actibus Apostolorum legitur (voir: Ac, 16) .