V. 4 :
Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic
locuta est puella de terra Israel.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 101. 102. : A Syria veniens Naaman princeps, Elisaeum Poscit ut a leprae vulnere curet eum.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 5
Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et
sic locuta est puella de terra Israel.
Dixit ei rex Syriae: Vade, et mittam litteras ad regem Israel.
Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti, et sex
millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum, detulit litteras ad regem
Israel in haec verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te
Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.
(
R4, 5, 4,
R4, 5, 5 et
R4, 5, 6) Cum hi ad quos notitia verbi Dei pervenit, his qui sibi praesunt,
suggeruntscientiaespiritualis magnitudinem. Mittit rex Syriae litteras ad
regem Israel pro salute servi sui. Cum primatus gentium audiens Deum esse
in Israel, quia
notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus,
(
Ps, 75, 2) [mauvais référencement: Ps, 75] salutem suorum praevidens legationem in Judaeam mittit, ut per
apostolicamdoctrinam Salvatoris fidem accipiat. Unde Cornelius centurio de
Caesarea in Joppe ad Petrum misit
(voir:
Ac, 10)
. Et Paulo per visionem vir Macedo apparuit
(voir:
Ac, 16)
, qui eum exhortabatur ut veniens adjuvaret eos qui in Macedonia erant, sicut
inActibus apostolorum legitur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 5
Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei
dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israel
(
R4, 5, 4), cum hi, ad quos notitia verbi Dei pervenit, eis qui sibi
praesunt, suggerunt scientiae spiritalis magnitudinem. «
Mittit rex Syriae litteras ad regem Israel pro salute servi sui, » cum
primatus gentium audiens Deum esse in Israel (quia
notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus
(
Ps, 75, 2) [mauvais référencement: Ps, 75] ) saluti suorum praevidens, legationem in Judaeam mittit, ut per
apostolicam doctrinam Salvatoris fidem accipiat. Unde
Cornelius centurio de Caesarea in Joppen ad Petrum misit
(voir:
Ac, 10)
et Paulo per visionem vir Macedo apparuit, qui eum exhortabatur,
ut veniens adjuvaret eos qui erant in Macedonia, sicut in Actibus
Apostolorum legitur
(voir:
Ac, 16)
.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)