V. 13 :
accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset
tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et
mundaberis?
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 5
Cum ergo vertisset se et abiret indignans, accesserunt ad eum servi
sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe
facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi, lavare et mundaberis?
Descendit et lavit in Jordane septies, juxta sermonem viri Dei, et restituta est
caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
(
R4, 5, 12,
R4, 5, 13 et
R4, 5, 14) Bene ergo servi Naaman meliore consilio, ad perficiendum illud
mandatumpropheticum, persuaserunt, quia saepe Dominus juniori revelat quod melius
est
(voir:
Mt, 11)
. Et secundum Petri vocem,
personarum acceptor Deus non est, sed in omni gente qui timet Deum, et
operatur justitiam, acceptus est illi.
(
Ac, 10) -- Abiit et lavit septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro
ejussicut caro pueri parvuli: quia mundatus aquis baptismatis, per
invocationemseptiformis Spiritus, quisque veram recipiet sanitatem, ut ad innocentis
vitaeinfantiam redigatur, et vitae aeternae ingressum percipere mereatur.
Unde ipsa Veritas suis discipulis ait:
Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in
regnum coelorum.
(
Mt, 18, 3) [mauvais référencement: Mt, 18]
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)