v. 1 :Et factum est, cum consummasset Iesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum.
v. 2 :Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
v. 3 :ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?
v. 4 :Et respondens Iesus ait illis: Euntes renuntiate Ioanni quae audistis, et vidistis.
v. 5 :Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
v. 6 :et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
v. 7 :Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
v. 8 :Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
v. 9 :Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
v. 10 :Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
v. 11 :Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo.
v. 12 :A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
v. 13 :Omnes enim prophetae et lex usque ad Ioannem prophetaverunt:
v. 14 :et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
v. 15 :Qui habet aures audiendi, audiat.
v. 16 :Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coaequalibus
v. 17 :dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.
v. 18 :Venit enim Ioannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet.
v. 19 :Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis.
v. 20 :Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent poenitentiam:
v. 21 :Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.
v. 22 :Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis.
v. 23 :Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
v. 24 :Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii, quam tibi.
v. 25 :In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
v. 26 :Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.
v. 27 :Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
v. 28 :Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
v. 29 :Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
v. 30 :Iugum enim meum suave est, et onus meum leve.