Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 30 : Iugum enim meum suave est, et onus meum leve.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 2
    • Haec profecto non mystica, sed historica sunt in omnibus. Nam ubi praelati et subditi reprobam vitam ducunt, divinae ultionis poenam pariter subeunt. Sed quia separatim ducuntur [ Forte legendum, dicuntur] bona, separatim mala; illa, pro quibus manus Domini super eos futura praedicitur, subtilius consideranda sunt. Quid ergo, quod ait: Si timueritis Dominum, et servieritis ei: ( S1, 12, 14) nisi quia plerique divinae districtionis judicia metuunt, et tamen prava agere non desistunt? Paventi quidem corde futura judicia cogitant, sed praesenti voluptate devicti, mala committere nequaquam vitant. Bene ergo post timorem Domini ejus servitia memorantur: quia ille solus timor probabilis est, qui dum mentem concutit, ad boni operis studium trahit. Item quia nonnulli sunt qui per timorem Domini quaedam mala respuunt, aliqua bona agunt; et tamen nec mala plene deserunt, nec bona sufficienter operantur, adjungitur: Et audieritis vocem ejus. ( S1, 12, 14) Qui vocem Domini audit, et bona plene agit, et mala penitus deserit. Eadem vero bona opera in delectatione suavitatis habenda sunt, non in aestimatione asperitatis. Nam quibus semper dura et aspera videntur quae a Domino praecipiuntur, paulatim decidunt et deficiunt. Hinc enim per semetipsam Veritas dicit: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. ( Mt, 11, 30) Hinc Joannes ait: Mandata ejus gravia non sunt. ( 1Jn, 5, 3) Gravia quippe non sunt electis: quia dum aeternae vitae gloriam magno desiderio appetunt, praecepta Evangelica gratanter ferunt. Potest et os Domini praedicatio perfectae charitatis intelligi. Quasi enim oris sui blandimenta volebat ostendere, cum dicebat: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. ( Jn, 15, 12) Hoc quippe praeceptum Domini, hoc jugum est divinae suavitatis. Quid enim levius, aut unquam gratius, quam amor fertur? Quid praeterea grave non leviter tolerat, qui amat? Quidquid enim diligitur, cum magna devotione portatur. Quia ergo vinculum perfectionis est charitas Dei et proximi, bene in ultimo loco propheta denuntiat, dicens: Si non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum. ( S1, 12, 14) Quasi dicat: Tunc bene divinam voluntatem perficitis, si et contemptum pravitatis, et boni operis studium in divina charitate solidatis. Tunc ad summam aeternae vitae beatitudinem bene post Redemptorem curritis, si ea quae carnalibus aspera sunt praecepta charitatis, usque ad vitae finem cum jucunditate deducitis.