V. 12 :
A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur,
et violenti rapiunt illud.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Quid est, quod Israelitarum filii ponendi in regis curribus
dicuntur? Sed praelatorum sanctae Ecclesiae currus eorum
devota sunt desideria. Nam dum superna gaudia ferventer
appetunt, velut in curribus per alta feruntur. Hinc est quod
Elias in curru igneo in coelum sublevatus asseritur
(voir:
R4, 2, 1)
: quia profecto ad superna gaudia sustolli non poterit, qui ea per
alta et ferventia desideria non inquirit. Cum ergo boni
auditores per exempla praedicatorum terrena contemnere, et amare aeterna
incipiunt, Israelitarum profecto filii in regum curribus
ponuntur. Et notandum, quia et tolli dicuntur, et in curribus
poni: quia prius debent a carnalibus desideriis abstrahi, ut bene
valeant superni amoris ignibus inflammari. Quae nimirum
terrena desideria, quia non facile deseruntur, tolli filii
perhibentur. Nam per magnam violentiam fieri oportet, ut
terrena desideria electus auditor penitus deserat, et in coelestibus
sublimiter se sustollat. De hac quippe violentia Dominus ait:
Regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt
illud
(
Mt, 11, 12) . De hac Paulus ait:
Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit
(
2Ti, 2, 5)
. Quod etiam his verbis latenter ostenditur, quia filii
qui tolluntur, non in sedibus, sed in curribus poni
perhibentur. Curru quidem antiqui pugnare
consueverunt. Sed et qui curru ducitur, sublimis ac
terribilis contra hostem fertur. Electi etenim viri tanto
sublimiores atque terribiliores sunt occultis hostibus, quanto interni
amoris celsitudine altius profecerunt. Sublimes quippe sunt,
quia usque ad eorum intentionem malignorum spirituum suggestio non
pertingit. Terribiles etiam sunt, quia reprobare eorum
consilia tanto facilius possunt, quanto per intimi affectus vigorem in
superni gaudii contemplatione consistunt. Hoc quidem quoties
his dicitur, qui adhuc carnales sunt, piarum minarum illis bonitas
exhibetur. Quod tale est, ac si dicat: Quia virtutis personam
petitis, sub ejus disciplina vacare vitae otio non potestis.
Quare et equites regis et persecutores regalium quadrigarum, tribuni et
centuriones fieri perhibentur. Omnia quidem haec militiae
terrenae sunt. Dum ergo equites, et persecutores quadrigarum,
tribuni, et centuriones fieri praedicuntur, ad omne belli exercitium
summoventur. Equites quippe sunt, quando in virtute spiritus
carnis suae voluptatis fluxa restringuntur, et cunctis illecebrosis
motibus magna potestate dominantur. Velut enim equo sublimis
invehitur, qui per bonum castitatis carni suae praepositus, liber, et
velox, et effugere hostem, cum dedignatur, poterit, et invadere, cum
dignatur. Per hoc quidem quod bene praesidere didicit, tanta
virtutis incrementa accepit, ut velut irruentis equitis impetum
sustinere hostis non possit. Et quia in virtutis suae robore
exempla electorum Patrum sequuntur, persecutores sunt regalium
quadrigarum. Quadrigae etenim regis sunt, bona exempla electi
praedicatoris. In eis quippe et pugnans et triumphans
ostenditur: quia dum sancta opera praedicatoris aspicimus, hunc profecto
sublimem videmus et in agone certaminis, et in virtute
triumphi. Sed carnalibus desideriis oppressi videre hunc in
quadrigis suis possunt, persequi ejus quadrigas non possunt.
Velut pedites quippe in plano sunt pigri ad cursum, debiles ad
conflictum. Ut ergo regales quadrigas persequi valeant, prius
equites fiant, terrena desideria conterant, carni suae praesideant,
pudicitiae armatura candescant. Tunc quidem post electos
Patres in spirituali conflictu currere tanto decentius possumus, quanto
per id quod nobis laudabiliter praesumus, occultorum hostium agmina
potenter ferimus. Quod si, velut plures habent codices, non
persecutores, sed praecursores legimus, a bono intellectu non
vacat. Regalium quidem quadrigarum praecursor est, qui laudat
verbo exempla justorum. Qui nimirum eques esse debet: quia
reprobus laudator est, qui altam vitam atque doctrinam sanctorum
praedicat, quam sublimi proposito imitari nequaquam curat.
Sed qui aliorum vitam, atque doctrinam proponere aliis ad imitationem
novit, jam quidem spiritalis militiae esse magister incipit.
Bene ergo subjunctum est:
Et constituet sibi tribunos, et centuriones
(
S1, 8, 12).
Commentaires
Gregorius I (540-604)