Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 28 : Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Quae vero sunt Saul filiae, nisi praedicatori subditae electorum qualitates? Alii quippe activae vitae studiis serviunt, alii vero contemplativae remotionibus absconduntur. Filiae quidem dicuntur pro fecunditate. Illa quidem parit multitudinem bonorum operum, ista vero internorum plenitudinem gaudiorum. Merito igitur regis filiae nominantur, quia dum concipiunt de verbo Dei, coelestes fructus parturiunt. Unde bene Merob de multitudine dicitur. Activa etenim vita, quia ex multis bonis operibus perficitur, de multitudine recte nominatur. Vel de multitudine dicitur, quia qui Deo per activam vitam placent multi sunt. Quia enim pauciores numero sunt qui per contemplativam coelestibus gaudiis inhiant, in eorum comparatione illos qui activae vitae inserviunt multos vocat. Qui profecto multi sunt numero, ministerio divisi, quia etsi unam coelestem patriam bonis operibus quaerunt, tamen variis operibus pietatis inserviunt. Quorum certe nonnulli in tantum amorem conditoris proficiunt, ut ipsa etiam opera bona deserant, atque ad contemplativae vitae dulcedinem transire, et in ea Deo vacare concupiscant. Unde et bene Michol in lingua nostra ex omnibus dicitur. Ex omnibus quidem fit, quia nullus est perfectus in contemplatione, qui ex labore boni operis non pervenit ad arcem ejusdem contemplationis. Unde et in Evangelio Dominus dicit: Venite ad me, omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. ( Mt, 11, 28) Tunc qui laborat vocatur, quando bene agendi desiderium aeternitatis infunditur. Et ad vocantem se accedunt, quando ad contemplativae vitae quietem veniunt. In quo nimirum laborantes reficiuntur, quia amoris gaudia de divina contemplatione abundanter sumunt. Ipse quidem accedentes reficit, qui puris mentibus semetipsum ostendit. In cujus revelatione quia contemplationis gaudia multa inveniunt, quasi omnimoda delectationis dulcedine, non ab alio, sed ab ipso saturantur. Michol ergo ex omnibus dicitur, quia contemplativae vitae secretum nullus expetit, qui in aliqua prius operatione bona non fuit. Minor ergo soror dicitur, non quia inferior dignitate, sed quia posterior tempore. Si quis autem velit per primogenitam filiam contemplativam vitam, per minorem activam potest accipere. Et tunc quidem Merob de multitudine dicitur, quia multitudinis turbas deserit, et ad rariorem numerum in contemplatione perfectorum venit. Non ergo multitudo, sed de multitudine esse dicitur, ut non hi cum quibus est, sed unde venerat agnoscatur. Michol vero ex omnibus dicitur, ut in activa vita universalis vita sanctae Ecclesiae designetur. In activa etenim vita etiam illi sunt prius qui postea ad contemplativae secretum transeunt, sed in contemplativae remotione, exterioris vitae sollicitudine gravati non sunt. Illa ergo de multitudine, ista vero de omnibus dici potest, quia activa vita omnes continet, contemplativa omnium conspectum declinat, ut se, conspectu mentis, coelestibus jungat. Quomodo igitur Saul filiae dicuntur, nisi quia utraque vita studio boni rectoris ostenditur? Qui enim nos docent bona agere, aeternae vitae studiis vacare, ab illo nobis generantur, cujus magisterio in corde nostro discuntur. Quod quidem quia de activae vitae operibus constat, mirum de contemplativa videtur, quae per Mariam Marthae sororem, quae ad pedes Domini sedere et verbum ejus audire describitur (voir: Lc, 10) . Sed facile respondetur quia dum sedet Maria, perfectos in contemplatione signat. Filia tamen Saul Merob recte dicitur, quia etsi sedens ad pedes Domini quae vult ab eo audit et discit, tamen prius discere debet quomodo sedere possit. Hoc nimirum quia sapientis et eruditi doctoris eruditione cognoscitur, Saul esse finam Merob recte memoratur (voir: S1, 18) . Quam profecto in conjugium David dare promisit, sed ei minorem dedit, quia nonnulli contemplativae vitae pulchritudinem diligunt, ad cujus amplexus accedere nequaquam permittuntur. Quia enim regendis fidelibus gregibus foris necessarii sunt, summus rex sic ordinat, ut Michol minorem accipiant, et Merob majorem nunquam comprehendant. Plerique autem post minorem majorem accipiunt, quia post devota charitatis opera ad intimi secreti amorem recipiuntur; quod bene Jacob insinuat, qui Rachelem amavit, sed prius Liam accepit, et sic deinde Rachelem in conjugium sumpsit (voir: Gn, 29) . Quid est hoc, quod Jacob utramque sororem habere licuit, David autem ad majoris thalamum non pervenit, nisi quia David rex fuit, Jacob vero rex non fuit? Qui ergo regimen animarum suscipit, hunc censura ecclesiastica susceptum gregem deserere et remotae vitae otiis vacare non sinit. Sed Merob David promittitur, et nunquam datur; Michol sola datur, quia nonnulli cum curam animarum suscipiunt, putant se sic aliorum sollicitudinem gerere, ut sibi ipsis valeant per sollicitudinem vacare; et tamen quietem quam in praelatione quaerunt nunquam inveniunt; fitque ut dum impetrare a Domino gratiam tantae puritatis nequeunt, quasi iram incurrissent Domini, pertimescunt. Quasi ergo irato rege promissam sibi primogenitam perdunt, quia eum quem se putabant in praelatione habituros amorem quietis intimae amplecti non possunt. Haec autem breviter per excessum diximus, nunc ergo ad dimissa redeamus.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 21
    • Fugit David in speluncam Odollam, ubi eum omnes fratres ejus, et omnis domus patris ejus visitaverunt et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaroanimo, et factus est eorum princeps. ( S1, 22, 1 et S1, 22, 2) Quid est quod manente David in spelunca, venerunt ad eum omnes fratres ejus etomnis domus patris ejus, nisi quod Redemptor noster, peracta passione sua acredemptione humani generis, de plebe Israelitica in Judaea primum Ecclesiamcollocavit, de gente in qua carnem assumere dignatus est? Ubi fratres ejus, id estapostoli, et domum patris ejus, id est illi qui ex Synagoga in eum crediderant,venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti etoppressi aere alieno, hoc est quod ipse ad se venire invitans dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. ( Mt, 11, 28) [mauvais référencement: Mt, 11] Caeterum omnes qui se agnoscunt in angustia constitutos vitiorum, nec habentlatitudinemcharitatis, et oppressi sunt aere alieno, hoc est, censu peccatorum, quemexsolvebant diabolo, quando exhibuerunt membra sua servire iniquitati ad iniquitatem:necesse est ut amaro sint animo, hoc est, ut digne poenitentiam gerant a delictis suispraeteritis, et venient ad David, ad desideratum videlicet nostrum, quatenus fiateorum princeps, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum etmortuorum. Deus fortis, Pater futuri saeculi, princeps pacis, cujus regni non erit finis, et dominabitur a mari usque ad mare potestas ejus, potestas aeterna, et regnum ejus alteri non dabitur. ( Es, 9)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 22
    • Fugit David in speluncam Odollam, ubi eum fratres ejus, et omnis domus patris ejus visitaverunt, et convenerunt ad eum omnes querant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaro animo, et factus est eorum princeps, ( S1, 22, 1 et S1, 22, 2) etc. Quid est quod David manente in spelunca, venerunt ad eum fratres ejus, et omnis domus patris ejus? Hoc est, illi qui ex Synagoga in eum crediderunt, venerunt ad illum. Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno. Hoc est quod ipse ad se venire invitans dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. ( Mt, 11, 28) [mauvais référencement: Mt, 11] Omnes quippe qui se agnoscunt in angustiis vitiorum constitutos, nec habent latitudinem charitatis, et oppressi sunt aere alieno, hoc est, censu peccatorum quem exsolvebant diabolo quando exhibuerunt membra sua servire iniquitati ad iniquitatem (voir: Rm, 6) , necesse est, ut amaro sint animo, hoc est, ut digne poenitentiam gerant de delictis suis praeteritis, et veniant ad David, ad desideratum videlicet nostrum, quatenus fiat eorum princeps; quia ipse est qui « constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Deus fortis, Pater futuri saeculi, princeps pacis, cujus regni non erit finis. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Cujus potestas est aeterna et regnum ejus alteri non dabitur. » Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in praesidio, proficescere et vade in terram Juda ( S1, 22, 5), etc. Miro modo hic introducitur Gad propheta, cum in praecedentibus hujus nulla facta fuerit mentio. Sic itaque introducitur, sicut Elias propheta in loco ubi dicitur: Et dixit Elias Thesbites, de habitatoribus Galaad. ( R3, 17, 1) Ex ore itaque Domini Gad propheta David dixit ut non moraretur inter gentes et in terra polluta, sed in terram Judae rediret, et ibi juxta voluntatem Domini persecutionem inimicorum ferret.