Liber Genesis

Caput 29

v. 1 : Profectus ergo Iacob venit in terram orientalem.

v. 2 : Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.

v. 3 : Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

v. 4 : Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.

v. 5 : Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus.

v. 6 : Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia eius venit cum grege suo.

v. 7 : Dixitque Iacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.

v. 8 : Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

v. 9 : Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat.

v. 10 : Quam cum vidisset Iacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

v. 11 : Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,

v. 12 : et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccae: at illa festinans nuntiavit patri suo.

v. 13 : Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

v. 14 : respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

v. 15 : dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.

v. 16 : Habebat vero duas filias: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

v. 17 : Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.

v. 18 : Quam diligens Iacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

v. 19 : Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.

v. 20 : Servivit ergo Iacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.

v. 21 : Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia iam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

v. 22 : Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

v. 23 : Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

v. 24 : dans ancillam filiae, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam:

v. 25 : et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?

v. 26 : Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

v. 27 : Imple hebdomadam dierum huius copulae: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

v. 28 : Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:

v. 29 : cui pater servam Balam tradiderat.

v. 30 : Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori praetulit, serviens apud eum septem annis aliis.

v. 31 : Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente.

v. 32 : Quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen eius Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.

v. 33 : Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen eius Simeon.

v. 34 : Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen eius Levi.

v. 35 : Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Iudam: cessavitque parere.