V. 14 :
si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non
exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum
Deum vestrum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 2
Quasi dicat: Ad hoc vobis hominem elegistis, ad quod Deum habere
solebatis. Quem nimirum locum si spiritualiter discutere
volumus, hoc ex eo colligitur: quia qui carnalem sibi praeesse expetunt,
divinam gratiam a se repellunt. Nam dum humilium doctorum
exemplo vivunt, velut ab Aegypto liberantur: quia caliginem mundani
amoris toto desiderio fugiunt. Quia etiam omnium vitiorum
tyrannidem eorum doctrina evadunt, velut de manu Sisarae, Philistinorum,
et regis Moab, missis ducibus, liberantur. In quibus Deus jam
solus omnipotens regnat: quia dum humiles pastores foris imitantur,
regnantis inter se divinitatis amorem gratanter excipiunt.
Dicat ergo propheta:
Dixistis mihi: Nequaquam, sed rex erit super nos; cum
Dominus regnaret in vobis:
(
S1, 12, 12) ut ostendat quia qui carnalibus se imitando subjiciunt, divinae
gratiae dignitatem perdunt.
Notandum etiam, quia propheta Samuel per virtutem humilitatis ubique
se electis ostendit in norma rectitudinis. Nam cum
Israeliticae plebis liberationem assereret, non ait: Misit Dominus Jepte
et me; sed:
Jepte et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum
vestrorum.
(
S1, 12, 11) Se quidem quasi alium nominavit, ut virtus
liberationis non ascriberetur personae missi: sed gratiae mittentis
Dei.
Misit,
(
S1, 12, 11) inquit,
Dominus Samuel, et eruit vos.
(
S1, 12, 11) Quasi dicat: Quem voluit, misit; et per quem voluit,
fecit. Et fortasse de se quasi de alio loquitur: quia non
ipse est, qui per seipsum loquitur: sed Spiritus sanctus. Et
quia permissione Dei, jam rege constituto, vir Domini ista loquebatur;
ad hoc profecto loquebatur, ut regem et populum ad Dei cultum dirigeret,
non ut ipsam dignitatem regiam evacuaret. Unde et subjungens,
ait:
Nunc praesto est rex vester, quem elegistis, et
petistis. Ecce dedit Deus vester vobis
regem. Si timueritis Deum, et servieritis ei, et
audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini,
eritis et vos, et rex vester qui imperat vobis, sequentes
Dominum Deum vestrum. Si autem non exaudieritis
vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus
Domini super vos, et super patres vestros.
(
S1, 12, 13,
S1, 12, 14 et
S1, 12, 15)
Liber 5, Caput 2
Haec profecto non mystica, sed historica sunt in omnibus.
Nam ubi praelati et subditi reprobam vitam ducunt, divinae ultionis
poenam pariter subeunt. Sed quia separatim ducuntur [
Forte legendum, dicuntur] bona, separatim
mala; illa, pro quibus manus Domini super eos futura praedicitur,
subtilius consideranda sunt. Quid ergo, quod ait:
Si timueritis Dominum, et servieritis ei:
(
S1, 12, 14) nisi quia plerique divinae districtionis judicia metuunt, et
tamen prava agere non desistunt?
Paventi quidem corde futura judicia cogitant, sed praesenti voluptate
devicti, mala committere nequaquam vitant. Bene ergo post
timorem Domini ejus servitia memorantur: quia ille solus timor
probabilis est, qui dum mentem concutit, ad boni operis studium
trahit. Item quia nonnulli sunt qui per timorem Domini
quaedam mala respuunt, aliqua bona agunt; et tamen nec mala plene
deserunt, nec bona sufficienter operantur, adjungitur:
Et audieritis vocem ejus.
(
S1, 12, 14) Qui vocem Domini audit, et bona plene agit, et mala
penitus deserit. Eadem vero bona opera in delectatione
suavitatis habenda sunt, non in aestimatione asperitatis. Nam
quibus semper dura et aspera videntur quae a Domino praecipiuntur,
paulatim decidunt et deficiunt. Hinc enim per semetipsam
Veritas dicit:
Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.
(
Mt, 11, 30) Hinc Joannes ait:
Mandata ejus gravia non sunt.
(
1Jn, 5, 3) Gravia quippe non sunt electis: quia dum aeternae
vitae gloriam magno desiderio appetunt, praecepta Evangelica gratanter
ferunt. Potest et os Domini praedicatio perfectae charitatis
intelligi. Quasi enim oris sui blandimenta volebat ostendere,
cum dicebat:
Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi
vos.
(
Jn, 15, 12) Hoc quippe praeceptum Domini, hoc jugum est divinae
suavitatis.
Quid enim levius, aut unquam gratius, quam amor fertur?
Quid praeterea grave non leviter tolerat, qui amat?
Quidquid enim diligitur, cum magna devotione portatur. Quia
ergo vinculum perfectionis est charitas Dei et proximi, bene in ultimo
loco propheta denuntiat, dicens:
Si non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui
imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum.
(
S1, 12, 14) Quasi dicat: Tunc bene divinam voluntatem perficitis,
si et contemptum pravitatis, et boni operis studium in divina charitate
solidatis.
Tunc ad summam aeternae vitae beatitudinem bene post Redemptorem
curritis, si ea quae carnalibus aspera sunt praecepta charitatis, usque
ad vitae finem cum jucunditate deducitis.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 10
Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus,
et non exasperaveritis os Domini
(
S1, 12, 14).
Os Domini, dicit os Prophetarum, qui ex ore Domini loquebantur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)