V. 7 :
nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus
misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 2
Quo in loco notandum est, quia bona quae fecit vir sanctus, non dixit:
mala vero, quae non fecit, exposuit; ut silendo ad aeterna lucra bona
servaret, et loquendo odorem bonae opinionis non perderet.
Paulus vero loquitur, dicens:
Christi bonus odor sumus in omni loco.
(
2Co, 2, 15) Ipse etiam quosdam redarguens, ait:
Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes.
(
Rm, 2, 24) Hinc item discipulum admonet, dicens:
Oportet etiam Episcopum bonum testimonium habere ab iis qui
foris sunt.
(
1Ti, 3, 7) Dum ergo mala se tam caute vitasse asseruit, et
ingentia bona, quae fecit, siluit: aperte vir beatus ostendit, in quanto
culmine virtutum stetit, dum mala reprobando, ad electorum exemplum
odorem servavit bonae opinionis: et occultando virtutum opera, praemia
custodivit aeternae retributionis.
Sed notandum, quia cum Dominum testem suae innocentiae assereret,
ipsum Dominum fecisse Moysen et Aaron dixit. Quid est hoc
aliud, nisi quia et virtutis suae culmen ostendit, sed in tanto culmine
solus apparere noluit? Quasi latentibus sensibus dicat: In
tanta animi virtute mirandus non sum: quia in ea solus non
sum. Contemptum rerum in munere virtutis habeo, sed hunc in
intentione vanae laudis non habeo: in quo valde meliores atque
sublimiores cerno. Et quia ipsum Moysen et Aaron Dominum
fecisse asseruit, tale est item ac si dicat: Quod mala tam fortiter
cavere potui, illius debet gratiae ascribi, qui Moysen et Aaron tales
fecit. Sed ad quid sanctus vir ista praemiserit, ostendit:
quia subintulit, dicens:
Nunc ergo state, et judicio contendam adversus vos coram
Domino de omnibus misericordiis quas fecit vobiscum et cum
patribus vestris
(
S1, 12, 7)
Liber 5, Caput 2
Ordo summae rationis est, ut qui bona agere non curat, mala in aliis
nequaquam reprehendat. Sanctus ergo vir prius mala se vitasse
caute asseruit, deinde ad reprehensionem aliorum prosiliit; ut electi
praedicatoris mores insinuet, qui praedicationis fructum bene ferre non
praevalet, nisi cum id, quod de aeternitate lucidum praedicat, splendida
etiam conversatione demonstrat. Dicit ergo:
Nunc state, et judicio contendam adversus vos de omnibus
misericordiis Domini.
(
S1, 12, 7) Stare quidem auditoribus, est intentionem mentis ad
verbum praedicatoris erigere. Merito ergo stare
praecipiuntur: quia doctor nihil exhortando proficit, si auditor mentem
ad ea, quae loquitur, non intendit.
Easdem misericordias enumerans, ait:
Quomodo ingressus est Jacob in Aegyptum, et exclamaverunt
patres nostri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron:
et eduxit patres nostros ex Aegypto, et collocavit eos in
loco hoc.
Et quia obliti sunt Domini Dei sui, tradidit eos in manu
Sisarae magistri militiae Assur, et in manus Philisthinorum,
et regis Moab: et pugnaverunt adversus vos.
Postea clamavere ad Dominum, et dixere: Peccavimus, quia
dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim, et Astaroth:
nunc ergo erue nos de manu Philisthinorum, et serviemus
tibi. Et dimisit Dominus Jerobaal, et Barach, et
Jepte, et Samuel; et eruit vos de manu inimicorum vestrorum
per circuitum, et habitastis confidenter.
(
S1, 12, 8,
S1, 12, 9,
S1, 12, 10 et
S1, 12, 11)
Commentaires
Gregorius I (540-604)