V. 20 :
dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc
verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 2
Quod sane, si ad nostra tempora deducimus, ut populus ad cognitionem
peccatorum veniat, praedicatores pro eis ad Deum clamant: quia fidelium
salutem magnis desideriis flagitant. Clamare quidem
praedicatoribus, est electorum salutem magna devotione
postulare. Ad quorum clamorem Dominus vocem dat: quia
peccatorum corda excitat, ut pravitatis suae nequitiam
recognoscant. Dat pluvias: quia excitata corda per infusionem
supernae gratiae adjuvat; ut non solum deserat mala quisque quae fecit,
sed etiam bona fortiter agat, quae appetit. Sed hoc in die
messis tritici fieri dicitur, ut virtus miraculi designetur.
Non est quidem minus miraculum immutatio cordis, quam perturbatio
aeris. Non minus miraculum est arentia corda reviviscere,
quam aestivis ardoribus inusitato more pluvias inundare.
Majus quippe miraculum est, intimo sonitu insensibilem mentem concutere,
quam, collisis per ventum nubibus, tonitruum insonare. Sed
rectus ordo conversionis ostenditur in ordinata positione
verborum. Nam dicit:
Dedit Dominus voces et pluvias: et timuit omnis
populus nimis Dominum et Samuelem.
(
S1, 12, 18 et
S1, 12, 19) Ordinatissima quippe conversione cum malum deseritur,
bonum in mente propagatur; cum conversi mens quasi per pluviam bonum
semen nutrit, et se Deo et hominibus per obedientiae virtutem
subdit. Bene ergo dicitur:
Timuit omnis populus Dominum et Samuelem,
(
S1, 12, 19) quia qui summi Spiritus adventum suscipit, et mala deserit, et
bona apprehendit, et sic Deo subditur, ut pro Deo etiam hominibus
substernatur. Et quia praesumptionem in ipsa obedientiae
virtute non habent, dicunt:
Ora pro servis tuis ad Dominum, ut non moriamur.
(
S1, 12, 19) Cum spiritus vitae se menti infundit, protinus eam ad
mortis pavorem erigit: quia magisterium ejusdem spiritus est, ut timendo
mens agat, ne quod timet inveniat: sed sancti viri pro eis orantes
exaudiri possunt, qui et occulta peccata cordis per humilitatem revelant
confessionis. Unde et subditur:
Addidimus enim universis malis nostris, ut peteremus nobis
regem.
(
S1, 12, 19) Quia vero haec satis jam exponendo ventilata sunt,
sequentia videamus.
Dixit autem Samuel: Nolite timere.
Vos fecistis universum malum hoc.
Verumtamen nolite recedere a tergo Domini.
(
S1, 12, 20)
Liber 5, Caput 2
Poenitentis mens tunc bene dirigitur, si divina judicia metuat, et de
Dei omnipotentis miseratione confidat. Timor quidem sine spe
in desperationem praecipitat, sed cum spei conjungitur, salutem mentis
operatur. Quare et summo studio invigilare optimus doctor
debet, ut peccantem terreat, et territum ad veniae spem reducat:
quatenus per metum peccare desinat, et per spem impetrandae
indulgentiae, divinae misericordiae portum quaerat. Territos
ergo subditos ad spei virtutem Samuel erigens, dicit:
Vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere
a tergo Domini.
(
S1, 12, 20) Quasi dicat: Si peccare desinitis, ad obtinendam
commissorum veniam pervenire citius potestis.
Nolite ergo recedere a tergo Domini.
(
S1, 12, 20) De justi laude promittitur.
Praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
(
Lc, 1, 76) Hinc Elias ait: Vivit Dominus, in cujus
conspectu sto (III Reg. XVII, 1). Hinc
Psalmista dicit: Exsultent justi in conspectu Dei (Ps. LXVII,
4). In conspectu quidem Domini, vel ante
Dominum stare, est testimonio bonae conscientiae de amore Conditoris
praesumere. Stant quidem in conspectu ejus, qui ex merito
magnae actionis, de superna Conditoris sui gratia securi
sunt. Peccatores autem cum mala committunt, a facie Domini
fugiunt, sed cum redire poenitendo deliberant, quasi post tergum Domini
sunt: quia et discedere longius nolunt, et tamen praesumere de Deo quasi
amici non possunt. Hinc est, quod peccatrix mulier retro
stetisse dicitur, ut pedes Domini deosculari mereretur
(voir:
Lc, 7, 38)
. Retro etiam illa stetit, quae fimbrias ejus tetigit,
et a fluxu sanguinis sui curari meruit
(voir:
Mt, 9, 20)
. Retro quidem stat pro verecundia peccati, sed tangit
per virtutem spei. Quia ergo pro commissis iniquitatibus
semper erubescere debemus, et in quibus confundimur devitare, Samuel
peccatoribus imperat, ut a tergo Domini non recedant. Sed
quia non sufficit conversio peccatori, ut peccata non agat, subsequenter
adjunxit:
Et servite Domino in omni corde vestro.
(
S1, 12, 20)
Commentaires
Gregorius I (540-604)