Evangelium secundum Ioannem

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 12 : Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 3
    • Nam quaedam in Scriptura sacra inveniuntur praecepta quae dispensatione quidem Dei praecepta sunt, et non amore Dei. Quae profecto si sacerdos qui excitandus promittitur adimpleret, juxta cor quidem Dei, et non juxta animam, faceret, dum consilium divinae dispensationis, et non amoris praeceptum operibus reddidisset. An non de dispensatione Dei illa mandata ejus fuerant, de quibus loquitur, dicens: Dei eis mandata non bona ( Ez, 20, 25) ? Et cum Pharisaei de dando repudii libello cum ipsa veritate disputarent, audierunt: Ad duritiam vestram dedit vobis legem Moyses ( Mt, 19, 8) . Quia itaque de dispensatione consilii ejus illa fuere, quisquis eisdem praeceptis usus est, juxta cor quidem Domini, et non juxta animam fecit. Nam cordis et animae praeceptum illud est de quo dicitur: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos ( Jn, 15, 12) . Quia hoc quod per consilium praecipit per amplexum charitatis apprehendit. Hinc item dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos ( Lc, 6, 27). Hinc item praecipit, dicens: Quae vultis ut faciant vobis homines, haec facite eis. Haec itaque et hujusmodi cordis et animae Dei praecepta sunt, quia hoc revelatione ostenditur secreti ejus consilii quod in ejus conspectu suscipitur probatione charitatis. Sacerdos ergo fidelis per hoc indicium noscitur. Si videlicet juxta cor et animam ejus operatur, quia profecto tunc vere fidelis est, si non dispensationis ejus licentiam, sed praecepta sequatur amoris. Sed quia non frustra, sed ad lucrum subjectae plebis eligitur, subdit, atque ait: Et aedificabo ei domum fidelem ( S1, 2, 35).
  • Liber 3, Caput 4
    • Quid enim plaustri nomine, nisi aut universa simul sancta Ecclesia, aut unaquaeque cujusque fidelis anima designatur? Cujus profecto plaustri rotae sunt utrumque Testamentum. Nam dum sancta Ecclesia, vel electa quaelibet mens per vetus et novum Testamentum instructa, ad aeternam vitam innititur, quasi sublimibus praelatis rotis, ad propositum locum per altum fertur. Sed plaustrum fieri novum praecipitur, ut videlicet, qui ad aeterna gaudia pervenire desiderat, per praeceptum dilectionis novi hominis splendore vestiatur. Hoc quippe plaustrum innovari praecipiebat Dominus, dicens: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos ( Jn, 15, 12) . Hinc Paulus praecipit, dicens: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induimini novum hominem, qui secundum Deum creatus est ( Ep, 4, 23) . Hinc Romanos alloquens, ait: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in contentione et aemulatione, non in cubilibus et impudicitiis, sed induimini Dominum Jesum Christum ( Rm, 13, 13) . Plaustrum igitur novum facit, qui et utrumque Testamentum recte intelligit, et splendore sanctae conversationis indutus, ad superna sese desideria extendit.
  • Liber 5, Caput 2
    • Haec profecto non mystica, sed historica sunt in omnibus. Nam ubi praelati et subditi reprobam vitam ducunt, divinae ultionis poenam pariter subeunt. Sed quia separatim ducuntur [ Forte legendum, dicuntur] bona, separatim mala; illa, pro quibus manus Domini super eos futura praedicitur, subtilius consideranda sunt. Quid ergo, quod ait: Si timueritis Dominum, et servieritis ei: ( S1, 12, 14) nisi quia plerique divinae districtionis judicia metuunt, et tamen prava agere non desistunt? Paventi quidem corde futura judicia cogitant, sed praesenti voluptate devicti, mala committere nequaquam vitant. Bene ergo post timorem Domini ejus servitia memorantur: quia ille solus timor probabilis est, qui dum mentem concutit, ad boni operis studium trahit. Item quia nonnulli sunt qui per timorem Domini quaedam mala respuunt, aliqua bona agunt; et tamen nec mala plene deserunt, nec bona sufficienter operantur, adjungitur: Et audieritis vocem ejus. ( S1, 12, 14) Qui vocem Domini audit, et bona plene agit, et mala penitus deserit. Eadem vero bona opera in delectatione suavitatis habenda sunt, non in aestimatione asperitatis. Nam quibus semper dura et aspera videntur quae a Domino praecipiuntur, paulatim decidunt et deficiunt. Hinc enim per semetipsam Veritas dicit: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. ( Mt, 11, 30) Hinc Joannes ait: Mandata ejus gravia non sunt. ( 1Jn, 5, 3) Gravia quippe non sunt electis: quia dum aeternae vitae gloriam magno desiderio appetunt, praecepta Evangelica gratanter ferunt. Potest et os Domini praedicatio perfectae charitatis intelligi. Quasi enim oris sui blandimenta volebat ostendere, cum dicebat: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. ( Jn, 15, 12) Hoc quippe praeceptum Domini, hoc jugum est divinae suavitatis. Quid enim levius, aut unquam gratius, quam amor fertur? Quid praeterea grave non leviter tolerat, qui amat? Quidquid enim diligitur, cum magna devotione portatur. Quia ergo vinculum perfectionis est charitas Dei et proximi, bene in ultimo loco propheta denuntiat, dicens: Si non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum. ( S1, 12, 14) Quasi dicat: Tunc bene divinam voluntatem perficitis, si et contemptum pravitatis, et boni operis studium in divina charitate solidatis. Tunc ad summam aeternae vitae beatitudinem bene post Redemptorem curritis, si ea quae carnalibus aspera sunt praecepta charitatis, usque ad vitae finem cum jucunditate deducitis.