V. 22 :
Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc
autem excusationem non habent de peccato suo.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Vir in virum peccare est homo in hominem perversa agere.
Quid est ergo quod dicit: Pacari ei
potest Deus, nisi quia talia peccata levia erant in
illorum comparatione quae Judaei committere in Dei Filium
cogitabant? In Deum quippe peccabant, quia eum quem
moliebantur occidere Deum se esse apertissima miraculorum luce
monstraverat. Hoc quippe per semetipsum Dominus ostendit,
dicens:
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit,
peccatum non haberent
(
Jn, 15, 24). Et ut ostenderet implacabilitatem Dei
Patris, subjungit dicens:
Nunc autem excusationem non habent de peccato suo, quia
viderunt et oderunt me, et Patrem meum
(
Jn, 15, 22) [mauvais référencement: Jn, 15, 22]
. Tale est ergo, ac si dicat: Cujus prece illud
peccatum indulgetur, quod in ipsum indultorem committitur: quis pro eo
omnipotentem Patrem obsecrat, qui coaeternum Unigenitum in mortem
damnat? Nihil enim apertius diceret, si fateretur, dicens:
Hic, quem velut purum hominem persequimini, etiam Deus est.
Rationis ergo lex exigit ut qui conditorem persequitur venia
defraudetur. Sed ducit divina pietas districtionem rationis;
legis enim aequitatem ostendit, sed prolatae assertionis vigorem in
promulgati juris exsecutione non tenuit. Aequitatis enim
rigore decretum est ut ad indulgentiae obtentum nulla prece pertingeret;
sed quibus oratio hominis nulla suffecit, pietas Redemptoris non
defuit. Omnis homo qui pro transgressionibus oret tollitur;
sed quibus homo sufficiens erat nullus, ipse Deus homo factus est
intercessor pius. Nam in cruce suspensus oravit, dicens:
Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt
(
Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 22, 34]. Pacatus est ergo Deus iis qui in Deum
peccaverunt, non aliena prece, sed sua. Sed pacatus est Deus
non omnibus, sed quibusdam. Quidam namque persecutores Domini
praedicantibus apostolis conversi sunt, caeteri vero periere.
De istis enim Lucas meminit, dicens:
Factus est numerus eorum quinque millia
(
Ac, 4, 4). De reprobis vero subjungitur:
Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus
occidere eos
(
S1, 2, 25).
Commentaires
Gregorius I (540-604)