V. 5 :
Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert
fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est
fortis sicut Deus noster,
(
S1, 2, 2)et reliqua. Bene dictum est:
Non est sanctus, ut est Dominus,
(
S1, 2, 2) quia nullus ejus sanctitati se comparare valet. Distinctione utitur,
ut dixit Dominus, sed nullus est sicut Dominus, sanctus etsanctificans, justus et
justificans. Nam hoc considerabat Psalmista quando dicebat:
Quis in nubibus aequabitur Domino,aut quis similis Deo inter filios Dei?
(
Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Unde et merito subinfertur:
Neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster.
(
S1, 2, 1) Quia nemo fit sanctus, nisi ab ipso sanctificatus fuerit. Et non
solum sanctus, sed nec consistere valet, nec aliquam fortitudinem habere,nisi ab ipso
perceperit. Hinc Paulus apostolus ait:
Quoniam in ipso vivimus, movemur, et sumus.
(
Ac, 17) Hinc suis discipulis ipsa Veritas ait:
Sine me nihil potestis facere.
(
Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15] Et si sunt qui dicuntur dii multi et domini multi, nullus tamen eorum
est,naturaliter id quod Deus est. Quid est enim umbra ad comparationem
corporis, et fumus ad comparationem ignis?Hoc perpendensAbraham, quando cum Domino
loquebatur, dicit:
Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis?
(
Gn, 18, 27) [mauvais référencement: Gn, 18] In comparatione tantae majestatis, cum dives esset, nihil aliud nisi cinerem
etpulverem se esse cognovit. Quod scribae et Pharisaei, caeterique
reproborum humana sapientes, considerarecontemnunt. Unde de eis
subjungitur:
Liber 3, Caput 10
Fecit ergo rex Salomon thronum de ebore grandem; et vestivit eum auro fulvo
nimis, qui habebat sex gradus.
Et summitas throni rotunda erat in parte posteriori, et duae manus hinc
atque inde tenentes sedile, et duo leones stabant juxta manus singulas: et
duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde.
(
R3, 10, 18,
R3, 10, 19 et
R3, 10, 20) Solium ergo quod rex Salomon fecit, bene Ecclesia sancta intelligitur, in
quapacificus noster regnans, judicia sua facere dignoscitur, quia anima « justi,
sedesest sapientiae. » Et bene de ebore illud factum esse memoratur, quod non ad
solasdivitias intelligamus aptatum, sed quoniam elephans cujus haec ossa sunt
nimiaecastitatis asseritur, qui inter quadrupedia et sensu plurimum valet, et
temperantermisceturfeminae suae, et conjuge secunda non utitur. Hoc pudicis
animabus decenter aptatum est, quia illae ebur fuisse noscuntur, quaeper castitatem
Christi Domini praecepta secutae sunt. Hanc vestivit auro fulvo nimis, quia
splendorem gloriae suae ea inclarescerefecit, cum per signa et miracula majestatis
suae potentiam ostendit. Habebat autem thronus iste sex gradus.
Quid per senarium numerum, nisi bonorum operum perfectio designatur?
Sex diebus perfecit mundi ornatum, et septimo requievit ab operibus
suis.
(
Gn, 1) Si quidem et senarius primus est numerus, qui suis partibus perfectus
essedignoscitur. Habet enim medietatem tria, tertiam partem duo, sextam
unum: unum vero, duo, ettria, sex fiunt. Igitur quia et sex aetatibus
mundus constat, in quibuslicet operari quisquis adcoelestem patriam pervenire
desiderat, bonis operibus ascendere festinet, quia nisibonis actibus ascendatur, illuc
minime pervenitur.
Et summitas throni rotunda erat in parte posteriori.
(
R3, 10, 19) Quid enim rotunditas throni in parte posteriori, nisi requiem aeternam,
quaepost hanc vitam sanctis futura est, significatur? ubi quisquis hic bene
laboratmercede operis sui remuneratus, perenni quiete perfruetur. Unde et
in Cantico canticorum de hoc ipso throno sub alio exemplo commemoratur,ubi dicitur:
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, columnas ejus fecit
argenteas.
Reclinatorium aureum, ascensum purpureum, media charitate
constravit.
(
Ct, 3) Ferculum inde dictum, quod vel residentium et discumbentium in convivio
corporaferat, vel ipsum de loco ad locum soleat pro temporis opportunitate
circumferri. Cui merito sancta Ecclesia comparatur, quae credentes ad
aeternae vitaerefectionem praedicatorum suorum mysterio circumfert.
Ferculum itaque regis nostri, sancta Ecclesia est, quae de fortibuspraedicatoribus
quasi lignis cedrinis, imputribilibus mentibus est constructa. Quae recte
ferculum dicitur, quia ipse fert quotidie animas ad aeternum conviviumConditoris
sui. Cui ferculo columnae argenteae factae sunt, quia praedicatores sancti
eloquii luceresplendent. Est autem columnis argenteis reclinatorium aureum,
quia per hoc quod a sanctispraedicatoribus lucide dicitur, mentes audientium
fulgoreclaritatis intimae, in quareclinentur, inveniunt. Item reclinatorium
in ferculo fecit, cum spem perpetuae quietis fidelibuspromisit:
Tollite, inquit, jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et
humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
(
Mt, 11, 29) [mauvais référencement: Mt, 11] Et hoc reclinatorium fecit aureum, quia requiem nobis aeternam divinae
suaevisionis gloria coruscam praeparavit. Et non nisi purpureus ad hoc
ferculum ascensus invenitur, quia nullus Ecclesiamnisi sacramentis Dominicae passionis
imbutus, ingreditur. Unde ipse ait:
Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem,
non habebitis vitam in vobis.
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, et
ego resuscitaboeum in novissimo die.
(
Jn, 6, 54 et
Jn, 6, 55) [mauvais référencement: Jn, 6] Media charitate constravit propter filias Jerusalem, ea ipsa
videlicetcharitate, qua pro nobis passus est. Majorem enim hac charitatem
nemo habet, ut animam suam ponat quis proamicis. Et hoc est quod addidit
propter filias Jerusalem, id est propter animas coelestiumdesiderio
flagrantes. Quanto enim majorem Deus charitatem suam nobis pro nobis
patiendo commendavit,tanto plures ad se reclamandum pro se patiendum
accendit.
Et duae manus hinc atque inde tenentes sedile.
(
R3, 10, 19) Quid ergo duae manus tenentes sedile Salomonis significant, nisi
solatia divinaegratiae, quae sanctam Ecclesiam ad coeleste regnum provehunt? Et haec
apte perbinarium numerum descripta sunt, quia in utroque Testamento hoc praedicatur,
hocmaximecommendatur, quia non nisi per divinum adjutorium aliquod boni perfici
potest. Unde ipsa Veritas dicit:
Sine me nihil potestis facere.
(
Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15] --
Et duo leones stabant juxta manus singulas.
(
R3, 10, 19) Quid per leones, nisi Patres utriusque Testamenti figurantur, qui
per fortitudinemanimi et sibi et aliis donari bene didicerunt? Duo ergo leones juxta
manus stabant,quia in lege et in Evangelio sancti Patres quidquid boni fecerunt, non
sibi, sed Deodeputaverunt. Unde et Psalmista dicit:
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.
Super misericordia tua et veritate tua;
(
Ps, 113, 9 et
Ps, 113, 10) [mauvais référencement: Ps, 113] et Apostolus:
Gratia, inquit, Dei sum id quod sum.
(
1Co, 15) Et item;
Qui gloriatur in Domino glorietur.
(
2Co, 10) --
Et duodecim leunculi stantes super gradus sex hinc atque inde.
(
R3, 10, 20) Quid per duodecim leunculos, nisi praedicatorum ordo qui apostolicam
doctrinamsequitur, significatur. Hi ergo supra sex gradus hinc atque inde
stant, quia bonorum operum gressus hincet inde, suis doctrinis atque exemplis munire
certant, ne prius labor beneincipientium in operando vacillet, sed rectitudinem habeat
in gressu virtutum. Hinc scriptum est:
Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
Surrexerunt filii ejus et praedicaverunt beatissimam, vir ejus et laudabit
eam.
Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es
universas.
(
Pr, 31) Sequitur:
Liber 4, Caput 2
Elias enim secum comitante Elisaeo ad ripam Jordanis veniens, tulit pallium
suum et involvit illud, et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem,
et transierunt ambo per siccum.
Cumque Elias raptus esset, Elisaeus levavit pallium Eliae, quod ceciderat
ei.
Reversusque stetit super ripam Jordanis, et pallio Eliae quod ceciderat ei
percussit aquas et non sunt divisae, et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc?
percussit aquas et divisaesunt huc atque illuc,
(
R4, 2, 8 et
R4, 2, 13) etc. Quid significat pallium Eliae, nisi Incarnationem Domini, per
quam Redemptornoster lethi fluvium disrumpit, nobisque transitum ad vitam praeparavit?
Hoc ergopallium Elisaeus post transitum Eliae retinuit, quia fidem Incarnationis
ChristiEcclesia post ascensionem ejus ad coelos reservavit, per quam praesentis vitae
fluctustransire satagit. Sed sicut Elisaeus percutiens pallio fluvium,
aquas non divisit, antequam dixit:Ubi est Deus Eliae etiam nunc? et sic percussit
aquas et divisae sunt: ita Ecclesianisi per invocationem nominis Domini, virtutes
ullas facere non potest. Quia sicut ipse dixit:
Sine me nihil potestis facere,
(
Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15] nihil est enim humanum studium, nisi adsit divinum adjutorium. Unde
Apostolus dixit:
Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona
voluntate.
(
Ph, 8) Et Propheta ad Dominum, ait:
In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus
insurgentes in nos,
(
Ps, 43, 6) [mauvais référencement: Ps, 45] etc.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 10
Et duae manus hinc atque inde tenentes sedile
(
R3, 10, 19). Quid ergo duae manus tenentes sedile Salomonis significant, nisi
solatia divinae gratiae, quae sanctam Ecclesiam ad coeleste regnum
provehunt? Et haec apte per binarium numerum descripta sunt, quia in
utroque testamento hoc praedicatur, hoc maxime commendatur.
Quia non nisi per divinum adjutorium aliquid boni perfici
potest
(voir:
1Co, 3 et
Ph, 2)
. Unde ipsa Veritas dicit:
Sine me nihil potestis facere
(
Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15].
Liber 4, Caput 2
Elias enim, secum comitante Eliseo, ad aquas Jordanis veniens,
tulit pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas,
quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per
siccum
(
R4, 2, 8). Cumque Elias raptus esset, Eliseus levavit pallium Eliae, quod
ceciderat ei.
Reversusque stetit super ripam Jordanis, et
pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non
sunt divisae. Et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam
nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc,
et transiit Eliseus
(
R4, 2, 13 et
R4, 2, 14), etc. Quid significat pallium Eliae, nisi Incarnationem Domini,
per quam Redemptor noster lethi fluvium disrupit, nobisque transitum ad
vitam praeparavit? Hoc ergo pallium Eliseus post transitum Eliae
retinuit, quia fidem Incarnationis Christi Ecclesia post ascensionem
ejus ad coelos reservavit, per quam praesentis vitae fluctus transire
satagit. Sed sicut Eliseus percutiens pallio fluvium, aquas
non divisit antequam dixit:
Ubi est Deus Eliae etiam nunc?
(
R4, 2, 14) et sic percussit aquas, et divisae sunt, ita Ecclesia, nisi per
invocationem nominis Domini, virtutes ullas facere non potest, quia,
sicut ipse dixit,
Sine me nihil potestis facere
(
Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15]. Nihil est enim humanum studium, nisi adsit adjutorium diviNum.
Unde et Apostolus dixit:
Deus est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro
bona voluntate
(
Ph, 2). Et Propheta ad Dominum ait:
In te inimicos nostros ventilabimus, et in nomine tuo
spernemus insurgentes in nos
(
Ps, 43, 6) [mauvais référencement: Ps, 43], etc.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 10
Post haec inquit,
Duodecim juga boum viginti quatuor veteris Testamenti figuraliter
accipiendisunt libri; duodecim aratores, duodecim sunt intelligendi
apostoli; sed inomnibus illis Dominus existere dignatus est operator,
qui dixit:
Sine me nihil potestis facere
(
Jn, 15, 5).
Osculum patris, reconciliationis dignoscitur signum.
In duobus enim bobus lex accipienda est et prophetia, quarum umbras
etimagines Dominus noster per incarnationis suae ac passionis mysterium
occiditin littera, et in crucis suae coxit aratro, necnon ad comedendum
fidelibuspraebuit, ut jam non vivant secundum litteram, sed secundum
spiritum.
Post haec refert Scriptura quod Benadab rex Syriae obsidens et
impugnareincipiens Samariam, ait:
Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis
Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me
(
R3, 20, 10).
Hunc habet sensum: Samaria, juxta morem civitatum, habebat terram
interiusprope muros pene ipsis muris aequalem, ut videlicet eos sine
subsidiis terraeadjacentis erectos creber, insistente manu hostili,
dejiceret ictus arietis;extrinsecus autem murorum altitudo longe
superficiem terrae transcenderat,maxime cum in montis vertice, ut
Scriptura refert, fuerit urbs eadem.
Ait ergo rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam
haberetexercitus multitudinem, ut etiam si quisque militum ejus
solummodo lapidem, velcespitem, vel stipitem ad construendum contra
urbem aggerem apportaret, tamsublimis ex eo posset agger exsurgere, qui
superficiei civitatis ipsius quaeerat intra muros, esse videretur
aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contracivitatem, tela vel faces
mittere possent.
Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens rex Israel
ait,
Dicite ei, Ne glorietur accinctus, aeque ut
discinctus
(
R3, 20, 11).
Aliud est autem accinctus, aliud discinctus, aliud non accinctus;
accinctusnamque est, qui cingulo circumdatus incedit; discinctus qui
cingulum nuperdeposuit, verbi gratia, vel balneum intraturus, vel lectum
ascensurus, velalteram tunicam forte induturus; non accinctus, qui nuper
tunica indutus,necdum se addita zonae circumpositione munivit.
Sic ergo et in expeditione castrensi qui positus est, recte
accinctusnominatur, id est, armis indutus, qui pugna confecta victor
domum rediit, jurediscinctus vocatur, quia nimirum depositis armis
optatae pacis otium gerit; quivero necdum pugnare, neque se ad certamen
parare jam coeperat, merito nonaccinctus esse dicitur.
Ait ergo rex Israel regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset Samariam,
quamobsidere coeperat,
Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus
(
R3, 20, 11); ac siaperte dicat, Noli gloriari quasi jam victor bellici
discriminis, qui adhuc inacie positus, quem victoria sequatur,
ignoras.
Et verum profecto dicebat, nam mox inito certamine Benadab non
victisadversariis triumphans, sed caeso suo exercitu fugiens, domum
rediit.
Benadab regem Syriae typum habuisse diaboli, qui princeps est hujus
mundi,non dubium est, qui cum triginta et duobus regibus, hoc est,
omnibus vitiissuis adversus humanum genus pugnare non desistit.
Achab vero, qui interpretatur Frater patris, hoc in loco personam
gestavitJudaeorum, cum quibus diabolus prius conflictum habuit.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Duodecim juga boum, viginti quatuor veteris testamenti figuraliter accipiendi sunt
libri.
Duodecim vero aratores duodecim intelligendi sunt Apostoli: sed in omnibus illis Dominus
existere dignatus est operator, qui dixit : Sine me nihil potestis facere (
Jn, 15, 5).
Osculum patris, reconciliationis dignoscitur signum. In duobus enim bobus lex accipienda
est,
et prophetia, quarum umbras, et imagines Dominus noster, per incarnationis suae, ac
passionis
mysterium occidit in littera, et in crucis suae coxit aratro, nec non ad comedendum
fidelibus
praebuit, ut jam non vivant secundum litteram, sed secundum spiritum.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis