V. 27 :
Respondensque Abraham, ait: Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim
pulvis et cinis.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Quid per virum istum exprimitur, qui de acie fugit, nisi ea pars
Judaici populi quae ad Redemptoris cognitionem veniendo Judaicam
perfidiam dereliquit? Currere namque ei fuit a pravitate
erroris sui devotionis velocitate desistere. Quia vero fortia
agere in Redemptoris professione disposuit, vir fuit. Qui
nimirum eo die quo victus est de praelio currit, quia ea fidei
illuminatione qua perfidiae tenebras deseruit ad praedicandum veritatem
quam noverat accessit. Unde et in Silo venisse perhibetur,
quia ad praedicationem mittitur. Qui vestem scidit, quia
veterem se hominem exuit; caput pulvere conspersit, quia de splendore
novi hominis, quo se induit, nequaquam superbivit. Scissa
namque vestis ad decorem sanctae conversationis pertinet, conspersio
pulveris ad aestimationem humilitatis. Quia ergo sanctis
praedicatoribus, nec vitae munditia sine humilitate, nec humilitas
sufficit sine sancta conversatione, vir qui in doctorum typo ad
annuntiandum Israelis interitum venit, et vestem scidit, et caput
pulvere conspersit. Hoc namque pulvere caput conspersum
portabat, qui, Domino loquens, ait:
Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis
(
Gn, 18, 27)
? Consperso item capite loquebatur Propheta, cum
supplicaret, dicens:
Memento, Domine, quia pulvis sumus
(
Ps, 102, 14) [mauvais référencement: Ps, 102, 15]
. Vestem quoque sciderat, qui confitens, dixit:
Conscidisti saccum meum, et praecinxisti me
laetitia
(
Ps, 29, 12).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est
fortis sicut Deus noster,
(
S1, 2, 2)et reliqua. Bene dictum est:
Non est sanctus, ut est Dominus,
(
S1, 2, 2) quia nullus ejus sanctitati se comparare valet. Distinctione utitur,
ut dixit Dominus, sed nullus est sicut Dominus, sanctus etsanctificans, justus et
justificans. Nam hoc considerabat Psalmista quando dicebat:
Quis in nubibus aequabitur Domino,aut quis similis Deo inter filios Dei?
(
Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Unde et merito subinfertur:
Neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster.
(
S1, 2, 1) Quia nemo fit sanctus, nisi ab ipso sanctificatus fuerit. Et non
solum sanctus, sed nec consistere valet, nec aliquam fortitudinem habere,nisi ab ipso
perceperit. Hinc Paulus apostolus ait:
Quoniam in ipso vivimus, movemur, et sumus.
(
Ac, 17) Hinc suis discipulis ipsa Veritas ait:
Sine me nihil potestis facere.
(
Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15] Et si sunt qui dicuntur dii multi et domini multi, nullus tamen eorum
est,naturaliter id quod Deus est. Quid est enim umbra ad comparationem
corporis, et fumus ad comparationem ignis?Hoc perpendensAbraham, quando cum Domino
loquebatur, dicit:
Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis?
(
Gn, 18, 27) [mauvais référencement: Gn, 18] In comparatione tantae majestatis, cum dives esset, nihil aliud nisi cinerem
etpulverem se esse cognovit. Quod scribae et Pharisaei, caeterique
reproborum humana sapientes, considerarecontemnunt. Unde de eis
subjungitur:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)