V. 14 :
Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Quid per virum istum exprimitur, qui de acie fugit, nisi ea pars
Judaici populi quae ad Redemptoris cognitionem veniendo Judaicam
perfidiam dereliquit? Currere namque ei fuit a pravitate
erroris sui devotionis velocitate desistere. Quia vero fortia
agere in Redemptoris professione disposuit, vir fuit. Qui
nimirum eo die quo victus est de praelio currit, quia ea fidei
illuminatione qua perfidiae tenebras deseruit ad praedicandum veritatem
quam noverat accessit. Unde et in Silo venisse perhibetur,
quia ad praedicationem mittitur. Qui vestem scidit, quia
veterem se hominem exuit; caput pulvere conspersit, quia de splendore
novi hominis, quo se induit, nequaquam superbivit. Scissa
namque vestis ad decorem sanctae conversationis pertinet, conspersio
pulveris ad aestimationem humilitatis. Quia ergo sanctis
praedicatoribus, nec vitae munditia sine humilitate, nec humilitas
sufficit sine sancta conversatione, vir qui in doctorum typo ad
annuntiandum Israelis interitum venit, et vestem scidit, et caput
pulvere conspersit. Hoc namque pulvere caput conspersum
portabat, qui, Domino loquens, ait:
Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis
(
Gn, 18, 27)
? Consperso item capite loquebatur Propheta, cum
supplicaret, dicens:
Memento, Domine, quia pulvis sumus
(
Ps, 102, 14) [mauvais référencement: Ps, 102, 15]
. Vestem quoque sciderat, qui confitens, dixit:
Conscidisti saccum meum, et praecinxisti me
laetitia
(
Ps, 29, 12).
Commentaires
Gregorius I (540-604)