V. 12 :
Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et
circumdedisti me laetitia:
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Quid per virum istum exprimitur, qui de acie fugit, nisi ea pars
Judaici populi quae ad Redemptoris cognitionem veniendo Judaicam
perfidiam dereliquit? Currere namque ei fuit a pravitate
erroris sui devotionis velocitate desistere. Quia vero fortia
agere in Redemptoris professione disposuit, vir fuit. Qui
nimirum eo die quo victus est de praelio currit, quia ea fidei
illuminatione qua perfidiae tenebras deseruit ad praedicandum veritatem
quam noverat accessit. Unde et in Silo venisse perhibetur,
quia ad praedicationem mittitur. Qui vestem scidit, quia
veterem se hominem exuit; caput pulvere conspersit, quia de splendore
novi hominis, quo se induit, nequaquam superbivit. Scissa
namque vestis ad decorem sanctae conversationis pertinet, conspersio
pulveris ad aestimationem humilitatis. Quia ergo sanctis
praedicatoribus, nec vitae munditia sine humilitate, nec humilitas
sufficit sine sancta conversatione, vir qui in doctorum typo ad
annuntiandum Israelis interitum venit, et vestem scidit, et caput
pulvere conspersit. Hoc namque pulvere caput conspersum
portabat, qui, Domino loquens, ait:
Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis
(
Gn, 18, 27)
? Consperso item capite loquebatur Propheta, cum
supplicaret, dicens:
Memento, Domine, quia pulvis sumus
(
Ps, 102, 14) [mauvais référencement: Ps, 102, 15]
. Vestem quoque sciderat, qui confitens, dixit:
Conscidisti saccum meum, et praecinxisti me
laetitia
(
Ps, 29, 12).
Auctor incertus
Liber 4, Caput 32
Quod referens de Nabuchodonosor, quia
transtulerit omnem Hierusalem, et universos principes, et
omnes fortes exercitus decem millia in captivitatem
(
R4, 24, 14), addidit Scriptura dicens:
Et omnem artificem et inclusorem
(
R4, 24, 14); hoc est quod supra eidem populo Israel Philisthim regnantes
fecisse narrantur cum dicitur:
Porro faber terrarius non inveniebatur in omni terra Israel:
caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut
lanceam
(
R1, 13, 19): sicut enim tunc illi caverunt nehaberent fabros ferrarios
Hebraei qui arma ad repugnandum facerent, ita nuncChaldaei, destructa
Hierusalem et vastata omni terra repromissionis, satageruntut nullus in
ea remaneret artifex, nullus clusor, qui vel foedata urbis
moeniacomponere vel possit resarcire disrupta: quin potius quidquid apud
gentemexterminatam artis invenerant, totum Babyloniam transferunt, ut
vel ad nihilumvaleat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat:
cujus tam deflendaehistoriae, quae multum negligentiae nostri temporis
congruit, non opinorallegoriam esse reticendam.
Constat namque quia Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id
est,Ecclesiam sanctam; Babylon autem et Chaldaei sive Philistaei,
civitatemdiaboli, id est, omnem malignorum spirituum sive hominum sive
angelorummultitudinem designant.
Servitque Israel Philistaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine
tenusin Ecclesia consistentes, ab immundis vel spiritibus vel hominibus
decepti, autavaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis
colla submittunt.
Abducit autem Nabuchodonosor Jerusalem et universos principes
fortesque exercitus decem millia in captivitatem, cum eis et
magistros populorumet eos qui invincibili animo Domino servire, ac
decalogum legis fideliter inDei ac proximi videbantur amore conservare,
cum subito sive illecebris mundiseu adversitatibus subacti, aut
majoribus se polluunt facinoribus, aut certe inhaeresim declinando
apertae apostasiae notam incidunt.
Arma vero quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis
donatamdefendamus, quae sunt alia nisi eloquia Scripturarum, in quibus
et ipsiusDomini et sanctorum ejus exemplis quo ordine bella vitiorum
superari debeant,luce clarius discimus.
Sed Philistaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni
spiritusanimos fidelium a meditatione sacrae lectionis saecularia illis
negotiainferendo retardant: ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi
fiduciamsumant, vel aliquos forte, qui legere nesciunt ad resistendum
vitiis exhortandoaut corripiendo accendant.
Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt in tantum
sceleribusobruunt, ut dicere bona quae didicerant prorsus
erubescant.
Transferunt omnem artificem et clusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum
eosqui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse, et civitatem
Dei contrairruptiones tentationum munire solebant, a proposito
deflectunt, atqueingenium, quod tuitioni sanctae Ecclesiae impendere
debuerant, ad voluntatempotius regis vitiorum dispensare
compellunt.
Quod si clusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri
potiusgemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque
spiritalisexpositio finem respicit.
Dictum quippe est de sapientia, quia aurum est, et multitudo gemmarum,
atqueideo clusores horum non alios aptius, quam doctores intelligere
valemus, quiquamdiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis
industriam suaeartis impendunt.
At si forte erraverint, quid nisi a rege Chaldaeorum captivi
Babyloniamtransferuntur? Artificem et clusorem ab Jerosolymis
transmigrare Babyloniam,est talentum verbi coelitus acceptum in terram
defodiri, id est, sapientiamspiritalem ad peccatorum opera
converti.
Posthaec infert Scriptura quod fugientem regem Sedechiam ab
exercituChaldaeorum apprehensum,
duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus
est cum eo judicium: filios autem Sedechiae occidit coram eo, et
oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et abduxit in
Babylonem
(
R4, 25, 6 et
R4, 25, 7).
Dum sacra Scriptura Sedechiae captivitatem narrat, ordinem
captivitatisinternae denuntiat.
Rex quippe Babylonis est antiquus hostis, possessor intimae
confusionis, quiprius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe
sic bona operainterficit, ut haec se amittere ipse, qui captus est
dolens cernat: nam gemitplerumque animus, et tamen carnis suae
delectationibus victus, bona, quaegenuit, amans perdit, ea quae patitur
damna considerat, nec tamen virtutisbrachium contra regem Babylonis
levat.
Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quandoque
peccatosuperducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur.
Unde Babylonis rex exstinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit,
quiamalignus spiritus, subductis prius bonis operibus, postea
intelligentiae lumentollit.
Quod recte Sedechias in Reblatha patitur.
Reblatha quippe, Multa haec interpretatur: ei enim quandoque et
lumenrationis claudetur, qui pravo usu ex iniquitatis suae multitudine
gravatur:sicut enim quarta die coelum in initio creaturarum luminaribus
ornatumexstitit, ita quarta aetate mundi Israeliticus populus coelesti
fide inclytus,a prophetis quasi a stellis illuminatus, regno David et
Salomonis gloriosus,templi etiam altitudine toto est nobilitatus in
orbe.
Sed accepit vesperam, quando crebrescentibus peccatis regnum illud
aChaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota illa gens in Babyloniam
esttranslata.
Quae quarta saeculi aetas a David usque ad transmigrationem Babylonis,
habetannos juxta Hebraicam veritatem CCCCLXXXIII, juxta LXX Interpretes
aliquotamplius, generationes juxta utrorumque codices XVII, quas tamen
evangelistaMatthaeus certi mysterii gratia XIV ponit; a qua velut
juvenili aetate inpopulo Dei Regum tempora coeperunt.
Haec namque in hominibus aetas apta ad gubernandum solet
existere.
Sedechias autem suprascriptus filius Josiae regnavit annis XI.
Hujus XI anno, regis autem Babylonis XVIII, secundum dies lunares mense
IV, Vdie mensis: juxta solares vero dies, VIII kalendas Julii, luna V,
quem illiquintum diem computant, feria VII, aperta est civitas, et
ingressi sunt omnesprincipes regis Babylonis, possederuntque civitatem,
et transduxerunt populumcaptivum in Babylonem: et inde postea Nabuzardam
princeps militiae exercitusBabylonis mense V, X die mensis lunaris,
solaris vero V kalendas Augusti, lunaX, quam Hebraei decimum diem quinti
mensis vocant, destructi sunt muricivitatis, et templum pariter incensum
atque vastatum est, anno ex quo fundaricoepit, CCCCXXX.
Si vero a me quaeratur per quid sciam hoc, aut quo modo potuit hoc
fieri, uttalibus diebus vel comprehensa fuerit civitas, vel incensa,
respondeo quia ipsoanno X kalendas Aprilis exstitit secundum dies
lunares anni principium, etprimi mensis initium.
Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus Dei per
Jeremiamprophetam jubet ut peragant et orent pro eis ipsis, in quorum
regnoperegrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et
aedificarentdomos, et novellarent vineas, et plantarent hortos: quis non
agnoscat quidpraefiguraverit, qui attenderit veros Israelitas, in quibus
dolus non est, perApostolicam dispensationem cum Evangelico sacramento
ad regnum gentiumtransmigrasse? unde nobis Apostolus tamquam Jeremias
replicans ait:
Volo ergo primum omnium fieri deprecationes,
orationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus
hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut
quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et
castitate: hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro
Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem
veritatis venire
(
1Ti, 2, 1,
1Ti, 2, 2,
1Ti, 2, 3 et
1Ti, 2, 4).
Ex hoc quippe etiam illis credentibus domicilia sunt constructa
pacis,basilicae Christianorum congregationum, et novellatae vineae
populorumfidelium, et plantati horti, ubi etiam inter omnia olera granum
illud sinapisregnat, sub cujus umbraculis longe lateque porrectis, etiam
altipetax superbiagentium tamquam in coeli volatilibus confugiendo
requiescit.
Nam quod etiam post LXX annos secundum ejusdem Jeremiae prophetiam
reditur excaptivitate, et templum renovatur, quis fidelis Christi non
intelligat, postevoluta tempora quae septenarii dierum numeri
repetitione transcurrunt, etiamnobis, id est, Ecclesiae Dei ad illam
coelestem Jerusalem ex hujus saeculiperegrinatione redeundum? Per quem
nisi per Jesum Christum vere sacerdotemmagnum, cujus figuram gerebat
ille Jesus sacerdos magnus illius temporis, quotemplum aedificatum est
post captivitatem, quem propheta Zacharias vidit insordido habitu,
devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablatamilli
sordidam vestem et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus
JesuChristi, quod est Ecclesia adversario in fine temporum per judicium
superato aluctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis
assumetur? Quod etiam inpsalmo dedicationis domus apertissime canitur:
Convertisti planctum meum in gaudium mihi
(
Ps, 29, 12), etc..
Quis potest ex occasione alterius operis omnia quae in illis veteribus
legiset prophetarum libris Christum annuntiant, quantalibet brevitate
perstringere,ne forte quis putet ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine
sua temporacucurrerunt, ad Christi significationes interpretando
vertantur? Hoc forteJudaei possunt dicere sive pagani, eis autem qui se
Christianos putari volunt,premit cervicem Apostolica auctoritas dicens:
Omnia haec in figura contingebant illis, et haec omnia
figurae nostrae fuerunt
(
1Co, 10, 11 et
1Co, 10, 6).
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 4, Caput 9
Nam quod etiam post septuaginta annos secundum ejusdem Jeremiae prophetiam
reditur ex captivitate, et templum renovatur, quis fidelium non intelligat post
evoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam
nobis, id est, Ecclesiae Dei, ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculi
peregrinatione esse redeundum, per Jesum Christum sacerdotem magnum? Cujus
gerebat figuram ille Jesus, sacerdos magnum illius temporis, a quo templum
aedificatum est post captivitatem: quem propheta Zacharias vidit in sordido
habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablata ab illo
sordida veste, et dato indumento honoris gloriae; sicut corpus Jesu Christi,
quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per judicium superato, a luctu
peregrinationis in gloria sempiternae salutis assumitur.
Quod etiam in psalmo dedicationis domus, apertissime canitur:
Convertisti luctum meum in gaudium mihi, concidisti saccum
meum, et accinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, et non
compungar
(
Ps, 29, 12 et
Ps, 29, 13).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Sicut enim quarta die coelum in initio creaturarum luminaribus ornatum exstitit,
ita quarta
aetate mundi Israeliticus populus coelesti fide inclytus, a Prophetis, quasi a stellis
illuminatus, regno David et Salomonis gloriosus, templi etiam sanctissimi altitudine,
toto est
nobilitatus in orbe. Sed accepit vesperam, quando, crebrescentibus peccatis, regnum
illud a
Chaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota gens illa est in Babyloniam translata.
Quae
quarta saeculi aetas a David usque ad transmigrationem Babylonis, habet annos juxta
Hebraicam
veritatem quadringentos septuaginta tres: juxta Septuaginta interpretes aliquid amplius.
Generationes juxta utrosque codices septemdecim: quas tamen Evangelista Matthaeus
certi
mysterii gratia, quatuordecim ponit, a qua juvenili aetate in populo Dei Regum tempora
coeperunt. Haec namque in hominibus aetas apta, ad gubernandum solet existere. Sedechias
autem
suprascriptus filius Josiae regnavit annis undecim: hujus undecimo anno, regum autem
Babylonis
octavo, secundum dies lunares mense quarto, quinta die mensis, juxta solares vero
dies, octavo
kalendas Julii, luna quinta, quem illi quintum diem computant, feria septima, aperta
est
civitas, et ingressi sunt omnes principes regum Babylonis, possederuntque civitatem,
et
captivum transduxerunt populum in Babylonem. Et inde postea Nabuzardan princeps militiae
exercitus Babylonis mense quinto, decima die mensis lunaris, solaris vero quinto kalendas
Augusti, luna decima, quam Hebraei decimum diem quinti mensis vocant, destructi sunt
muri
civitatis, et templum pariter incensum, atque vastatum est, anno, ex quo fundari coepit,
quadringentesimo, et trigesimo. Si vero a me quaeratur per quid sciam hoc: aut quomodo
potuit
hoc fieri, ut talibus diebus, vel comprehensa fuerit civitas, vel incensa: respondeo,
quia
ipso anno decimo kalendas Aprilis exstitit, secundum dies lunares, anni principium,
et primi
mensis initium. Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam per Hieremiam prophetam
spiritus Dei jubet, ut pergant, et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur,
quod in
illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos, et novellarent vineas,
et
plantarent hortos, quis non agnoscat quid praefiguraverint, qui attenderit veros Israelitas,
in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum evangelico sacramento
ad regnum
gentium transmigrasse? Unde nobis Apostolus tanquam Hieremiam replicans dicit:
Volo ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum
actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et his, qui in sublimitate sunt, ut quietam,
et
tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: hoc enim bonum, et acceptum
est coram
Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis
venire (
1Ti, 2, 1,
1Ti, 2, 2,
1Ti, 2, 3 et
1Ti, 2, 4). Ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae
Christianarum congregationum, et novellatae vineae populorum fidelium, et plantati
horti, ubi
etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cujus umbraculis longe, lateque
porrectis, etiam altipetax superbia gentium, tanquam in coeli volatilibus confugiendo,
requiescit. Nam quod etiam post septuaginta annos secundum ejusdem Hieremiae prophetiam
reditur ex captivitate, et templum renovatur, quis fidelis Christi non intelligat,
post
evoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis,
id est
Ecclesiae Dei ad illam coelestem Hierusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum?
per
quem? nisi per Jesum Christum, vere Sacerdotem magnum, cujus figuram gerebat ille
Jesus
Sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est, post captivitatem, quem
propheta
Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat,
ablatam illi sordidam vestem, et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus
Jesu
Christi, quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per judicium superato, a luctu
peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumetur. Quod etiam in psalmo dedicationis
domus Dei apertissime canitur :
Convertisti planctum meum in
gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria
mea,
et non compungar (
Ps, 29, 12 et
Ps, 29, 13). Quis potest ex occasione alterius operis omnia, quae in illis
veteribus legibus, et Prophetarum libris figurate Christum annuntiant, quanta libet
perstringere brevitate, nisi forte quis putet ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine
sua
tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur? Hoc forte
Judaei
possunt dicere, sive Pagani. Eis autem, qui se Christianos putari volunt, premit cervicem
apostolica auctoritas dicens : Omnia haec in figura contingebant
illis (
1Co, 10, 11) [mauvais référencement: 1Co, 10, 6]. Et haec omnia figurae nostrae fuerunt.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Auctor incertus
Auctor incertus (Beda ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis